qui peccatum non fecit nec inventus est dolus in ore eius, et dominatus
est omni vitio, Rex regum est et Dominus dominantium. Sane
in vestimento suo, id est in divinitate sua, si tamen Deus potest dici vestimentum
hominis -nam caritas appellatur vestis nuptialis- erat scriptum
per naturam Rex regum et Dominus dominantium. Igitur laudant
eum Regem regnantium, et quia ita est et quia ita facit esse suos,
dicente Scriptura: «Vos autem genus electum, regale sacerdotium»,
«Et fecisti nos Deo nostro regum et sacerdotium».
[45]
Quod laudant eam Antiquum dierun
Verum qui Rex regum dicitur et ita excellit omnes dignitate, oportet
quoque ut prestet et antiquitate. Ideo adiecit, quod theosophi laudant
Dominum Ihesum ut Antiquum dierum. In “Antiquo” Deum; in “dierum”,
quod additur, non tempora labentia et sua instabilitate fugientia
sed personas divinas intellige. Pater enim dies et Filius est alius dies et
Spiritus Sanctus tertius dies. Et hi omnes dies sunt unum antiquum. Et
de bis diebus dicitur: «Annuntiate de die in diem salutare eius», id
est annuntiate salutare eius de die qui Pater est in diem qui Filius est.
Et licet sint tres dies, tamen hi tres alio modo dicuntur una dies. Unde
legitur quia «melior est dies una in atriis tuis super milia». Ceterum
hoc stare non potest, ut sint tres dies et una dies. Sicut enim non est
verum profiteri de tribus personis una persona, sic nec tribus diebus una
dies. Quare non est verum, quod suggerebas de tribus diebus Trinitatis
unam diem facere. Quod ergo dicitur, quia «melior est dies una in
atriis tuis», id est in atriis celi, ubi mansiones multe sunt, «super milia»,
id est super universas dies mundi, referendum est hoc ad diem resurrectionis
Domini nostri Ihesu Christi, qui est Antiquus dierum, de qua canitur:
|
|