prosperitatis dotibus affluebat, quae nimirum blandae lenocinantis
secundas sibi illicere nuptias poterant. Sicut enim sacra narrat historia
Erat eleganti aspectu nimis, cui vir suus reliquerat divitias multas et fami liam
famosissima, quoniam timebat Deum valde, nec erat, qui loqueretur
de illa verbum malum . Sed quando ista procos admitteret, dum puellarum
quoque eius alloquium cuipiam facile non pateret? Quo pacto ambiret
vestium cultum, cuius assidue terebat membra cilicium? An fortasse laucioribus
epulis esset intenta, quam cotidiana macerabat inedia?
Sed ad haec fortassis obicitis, quia facile se exercere in virtutibus poterat,
quae tot prosperis undique successibus affluebat. At quibus vivere
utcunque non licet, virtutum vitam ducere quomodo libet? Facile scilicet
abstinemus oblatis, avidius plerumque solemus inhiare subductis. Fateor
plane, quia spontanea oblatio laetificat offerentem, coactiva necessitas
tabescentem obnubilat voluntatem.
Sed esto, quia Iudith divitis causamini vobis copiam dehaberi. Numquid
pauperculae illius Moabitidis, Ruth videlicet exilium, calamitates,
famem, sitim, laborum intolerabilium patientiam ignoratis ? Numquid
vobis pro pudicissimae viduitatis aliquandiu honestate servanda, ad tantam
illam devenisse penuriam, ut resides spicas post metentium terga
colligeret, et virga cedens non dicam virili sed humano destituta prorsus
auxilio, ipsa, quod collegerat, trituraret? Nimirum ex qua tantorum
regum soboles fuerat processura, tamquam vile mancipium servilibus operibus
videbatur addicta. Inter tot autem pressuras atque angustias coartata
virtutes animi non deseruit. Et inopis quidem vitae pondus, quo premebatur,
aequanimiter tulit, ab intimae vero nobilitatis culmine ut puta digna
David proava, degenerare indignum duxit. Socrui reverentiam dignam
exhibuit, matronalem pudicitiam tenuit, defuncto viro fidem servavit, idolis
deditam patriam parentesque deseruit, et ad cultum veri Dei sine ullo
doctoris magisterio nobilis proselita transivit.
Ecce igitur Iudith prospera quibus in vita fulciebatur abiciens, Ruth
adversa quibus premebatur amplectens, utraque scilicet mente una, licet
|
|