Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 84


uerum etiam absens pro absente paternam uos curam gerere
salubri admonitione euidenter ostenditis. Absit autem a me longeque
a sensibus meis hunc errorem semper auertat diuina clementia,
ut molestum michi sit si quis respectu salutis meae
uitaeque aeternae contemplatione de anima mea sollicitudinem
gerat: si ea quae de actibus meis sibi displicent pietate motus
indicare non differat; si aliter me corrigere non potest, uerbis
quoque obiurgare praesentem aut litteris increpare absentem
non neglegat. Sed amicus potius a me iustus existimabitur qui
in misericordia corripit me et increpat; hostis autem peccator
qui oleo prauae adulationis caput meum aut inpinguat aut
inpinguare laborat.
Quicquid uero sanctitas uestra de stola scripsit multum michi
placuit, nec unquam displicuit. Sed quod subiunxit, quia ad
dedicandam aecclesiam episcopus processurus sacris uestibus
ex institutione episcopalis ordinis debeat esse indutus, atque in
expositione ipsarum sacrarum uestium casulam posuit, ualde
stupui, quia tale aliquid me unquam uidisse meminisse non
potui. Diuersos enim diuersarum prouinciarum praesules aecclesias
dedicare sepe conspexi, omnibusque quae ab eis acta sunt quantam
potui curam adhibui. Qui etsi in nonnullis dissimilia egerunt,
omnes tamen cappis induti usque ad celebrationem missae debita
seruitia sine casula expleuerunt. Denique sanctus Leo Romanae
sedis summus antistes Romericensem me praesente aecclesiam
dedicauit, cunctaque quae ante missam fieri ordo poposcerat
sine casula consummauit.
Porro quod in dandis ordinibus soli subdiacono dari manipulum
perhibuistis, ubi hoc acceperitis rogo me uestris litteris instruatis.
A quibusdam enim id fieri audio, sed utrum id fieri sacris auctoritatibus
precipiatur meminisse non ualeo. Plerique autumant
manipulum commune esse ornamentum omnium ordinum, sicut
albam et amictum. Nam et in coenobiis monachorum etiam laici,

Torna all'inizio