Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

396


in archiepiscopalem honorem promotus. huius archiepiscopi
tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCLXXXVIII., Pisani contra
Ianuenses armaverunt galeas .LXXII., non credentes quod Ianuenses
tot armare possent. transierunt igitur per mare Ianuense,
volentes Riperiam devastare, sed tamen non fuerunt ausi ad terram
alicubi descendere nec aliquod dampnum inferre. at Ianuenses,
cum hoc cognovissent, galeas .LXXXXVI. viriliter armaverunt
et ad hostes persequendos et inveniendos tam alacriter quam potenter

Torna all'inizio