Famosissimi oratoris, historiographi et poete Benevenuti de Rambaldis 
in libellum suum qui Augustalis dicitur, continens sub compendio brevem descriptionem 
Augustorum, ad illustrem Nicolaum Marchionem Estensem. 
  
Prefatio. 
Optas clarissime Marchio heroicarum cultor posse, faciliter et cito 
internoscere bona et mala principum Romanorum, ut utrorumque fine notato, 
cautior fias eminenti in speculo expemplorum. Parebo libens et calculantis 
more rem magnam brevi ratione summabo. Quia non modicum confert 
commoditatis ad cognitionem rerum gestarum, presertim post quam venit 
tempus grande, quo rex universi et urbem et orbem totum ad unam voluit 
redigi monarchiam, nosse annos quibus quisque principum imperavit, non per 
modum narrantis sed potius numerantis singulorum tempora  breviter; imo 
transcurrenter perstringam lucido cum sermone. Est autem utiliter 
presciendum, quod omnes historiarum descriptores catholici, sive in 
obsequium fidei sive ob aliam causam, sicut Orosius in Ormesta Mundi, et 
alii plures incipiunt descriptiones a Cesare Augusto, quia sub eo Christus 
nasci dignatus est, a quo incepit primitiva ecclesia, vel quia diutius 
imperavit, et salubrius rempublicam gubernavit. Unde videtur velle quod 
Gaius Cesar fuerit potius quidam precursor imperii, sicut Baptista fuit 
precursor domini. Omnes vero gentiles historici incipiunt a Iulio Cesare 
sicut Svetonius et alii multi, quos magis sequi intendo quia non alium 
quam veritatem tradere posteris curaverunt. 
  
Eiusdem famosissimi Oratoris historio 
graphi et poete Benevenuti de Rambal 
dis Libellus qui Augustalis dicitur brevi 
ter comprehendens descriptionem om 
nium Augustorum usque ad tempus suum: 
feliciter incipit. 
  
Primus igitur qui Romanorum arripuit imperium fuit Iulius Cesar Lucii 
filius: valentissimus omnium principum qui in vigore animi non habuit 
parem nec ante se nec post se. Hic vixit annis .LVI. Imperavit autem post 
finem bellorum suorum annis tribus et .VII. mensibus. Interfectus est in 
medio senatus vigintitribus vulneribus. 
  
Cesar Augustus dictus Octavianus, a nativitate pronepos Cesaris et filius 
adoptivus successit illi in imperio. Hic fuit felicissimus omnium principum 
priorum et posteriorum; nam alta providentia sua imperavit prudenter et 
laudabiliter tot annis quot Cesar vixerat: scilicet .LVI. De quibus 
regnavit .XII. cum Antonio et Lepido triumvir. Reliquum solus cum magna 
pace et tranquillitate orbis clauso templo Iani, et vixit annis .LXXV. minus 
.XXV. diebus mortuus est feliciter apud Nolam civitatem Campanie. 
  
Tyberius prevignus Augusti ex Livia adoptatus ab eo, heres fuit imperii. 
Hic ut ait Plinius fuit tristissimus hominum senex, fedissimus omni 
turpidine luxuriarum et ebrietatum fuit tamen strenuus victor in iuventute: 
de quo dicit Orosius: quod ex mansuetissimo principe conversus est in 
sevissima bestia, cum non impetrasset in senatu quod ipse pro deo 
haberetur. Mortuus est gravi morbo vel veneno. Vixit annis .LXXVIII. 
Imperavitque .XXIII. 
  
Gaius Caligula pronepos Tyberii natus ex Germanico filio Drusi qui fuerat 
frater ipsius Tyberii. Hic fuit iuvenis pessimus omnium excepto Nerone: 
omni scelere staminatus, qui vixit annis .XXVIII. Imperavitque annis 
tribus, mensibus decem, diebus octo. Interfectus coniuratione suorum 
.XXX.vulneribus et turpiter tractatus. 
  
Claudius nepos Tyberii natus ex Druso patruus Gaii Caligule, indifferens 
fuit et varius multum, qui prima etate fuit semper infirmus vilis et 
tristis. Unde cum debuit succedere Tyberio in imperio Gaius fuit sibi 
prelatus; fuit tamen satis utilis sed infortunatus in uxoribus: de quarum 
una Messalina scribit Cornelius Tacitus, et Iuvenalis dicentes: ‘Et lassata 
viris nondum satiata recessit’. Altera vero Agrippina mater Neronis, que 
ipsum Claudium venenavit in fungis. Claudius vixit annis .LXIIII. 
Imperavitque .XIIII. 
  
Nero de gente Domitia prevignus Claudii et gener eius adoptatus fraude 
Agrippine. Hic fuit nequissimus omnium hostis humani generis, et imo 
iudicatus est hostis a senatu. Interfecit se pugione quarto miliario longe 
ab urbe cum imperasset annis paulominus .XIIII. Vixitque annis .XXXII. et 
familia Cesarum in Nerone defecit. 
  
Galba senex de nobili stirpe Sulpitiorum septimus post Neronem; vir 
vitiosus, commisit se totum regendum vitiosissimis servis; verum omnibus 
odiosus occisus est in foro a militibus Otthonis cum imperasset mensibus 
septem.Vixitque annis .LXXIII. 
  
Otho octavus imperator, fuit nobilis homo natus ex equite Romano non potuit 
esse bonus, quia fuit familiarissimus Neronis; fuit tamen militibus 
dilectissimus; qui victus a Vitellio se occidit pugione cum imperasset 
nonaginta diebus, anno etatis sue .LVII. 
  
Vitellius nobili gente Vitelliorum, vir profunde gule et crudelis, qui a 
pueritia fuit educatus inter meretrices Tyberii; vituperatissime occisus 
est in furore populi inter omnia ludibria et torneamenta. Regnavit mensibus 
octo, vixitque annis .LVII. Et nota quod Orosius Otthonem et Vitellium 
abiicit de numero principum romanorum. 
  
Vespasianus nobilis de gente Flavia, successit decimus in imperio Vitellio, 
cum esset dux belli iudaici pro Nerone. Hic fuit sapiens senex et utilis 
reipublice, qui vixit annis .LXIX. mensibus tribus et diebus .VII. 
Imperavit annis .X. et mortuus ex fluxu ventris. 
  
Titus Vespasiani filius, clarissimus in omni virtute, gloriosissimum 
triumphum duxit de iudeis simul cum patre, quia simul ambo imperaverunt. 
Vel quia dicit Plinius optimus testis qui ascribit Vespasiano. Et hic amore 
omnium tenuit imperium solus annis duobus, mensibus duobus, et diebus .XX. 
Vixitque annis .XLI. et mortuus est febre cum magno planctu omnium. 
  
Domitianus filius Vespasiani, frater Titi, hostis virtutum patris et 
fratris crudelis sanguinarius, persecutor muscarum et christianorum et 
iudeorum, qui vixit annis .XLV. Imperavit .XV. occisus a suis in camera. 
  
Nerva senex satis nobilis, honestus et modestus, contrarius Domitiano, 
factus est imperator opera occisorum eius; qui adoptavit Traianum in 
filium propter egregiam eius virtutem. Vixit annis .LXXII. Imperavit anno 
uno et mortuus est morte naturali. 
  
Traianus ortus Rome, cuius antiqui fuerunt Hispani, optimus fuit omnium 
augustorum summe iustitie, clementie et civilitatis; qui vir divinus 
mirabili virtute et civilitate Romanum imperium satis infirmatum magnifice 
ampliavit. Hic vixit annis .LXVIII. mensibus sex, et mortuus est ex fluxu 
ventris. 
  
Hadrianus ut scribit Spartianus, natus ex consobrino Traiani filius 
adoptivus eius, cuius fuerunt maiores in Italia temporibus Scipionum; vir 
magne scientie, maxime eloquentie, nunc crudelis, nunc clemens, qui plus 
percurrit provincias Romani imperii quam alius imperator. Hadrianus vite 
tedio afflictus petebat occidi, et et mortuus est anno etatis .LXXII. mense 
quinto cum imperasset annis .XXI. mensibus .XI. 
  
Antonius Pius gener Hadriani, et filius adoptivus, vir forma pulcher, 
insignis ingenio et eloquio, magne litterature, moderatissimus et 
benignissimus, qui romanum imperium plus studuit conservare quam ampliare, 
habens illud in ore Scipionis: ‘Malo unum civem servare quam mille hostes 
occidere’. Antonius periit anno .LXX. imperavit annis .XXIII. Mortuus est 
ex febre quasi dormiens. 
  
Antonius Verus gener Pii successit ei in imperio cum Lucio fratre suo. Isti 
duo fratres primi simul vocati sunt Augusti. Iste Verus sapientissime 
celavit et supportavit vitia fratris, qui regnavit secum annis .XI. Fuit 
enim magnus philosophus, sanctitate vite omnibus preponendus nunquam 
mutans vultum, qui vir tante virtutis poterat dici felix, si uxorem 
Faustinam et filium Commodum non habuisset. Imperavit annis .XVIII. 
Vixitque .LXI. et mortuus est ex morbo. 
  
Antonius Commodus filius Veri, paternarum virtutum hostis crudelis 
luxuriosus qui a pueritia fuit toto corpore omni turpitudine fedatus: 
trecentas meretrices et totidem pulchros pueros habens in palatio, 
infamator omnium, ab omnibus incommodis cum imperasset .XIII. annis 
strangulatus fuit cum magno commodo omnium. 
  
Pertinax factus imperator mandato senatus fuit genere ignobilis ex patre 
libertino sed moribus nobilis, senex venerabilis, temperatus, dilectus 
populo et militibus odiosus; Unde occisus est a militibus in domo sua opera 
Iuliani. Vixitque annis .LX. et mensibus .VI. et .XXV. diebus. 
  
Iulianus Dydius post Pertinacem assumpsit imperium, qui fuit nepos Iuliani 
magni iurisconsulti, quod magis nobilitavit eum. Cuius antiqui fuerunt de 
Mediolano. 
Iulianus fuit parcissimus hominum miserrime vivens, unde odiosus populo; 
desertus ob omnibus,  privatus est imperio auctoritate senatus et in 
palatio occisus. Vixitque annis .XLVI. et mensibus .IIII. Imperavit .II. 
mensibus et diebus .V. 
  
Severus solus in numero principum fuit ex Africa, qui vir fortis magna 
bella gessit; terribilis senatui et populo, sed militibus amabilis, qui 
maius stipendium dedit quam aliquis imperator. Hic tantum annone reliquit 
in morte quam sufficere poterat urbi .VII. annis dando .LXXV. milia 
modiorum in die. De quo dixit senatus quod nunquam debuit set nasci vel 
nunquam mori. Vixit annis .LXXIX. Mortuus est in Britannia cum imperasset 
annis .XVIII. 
  
Bassianus filius Severi dictus Antonius Charatallus successit patri in 
imperio asperior eo luxuriosus multum, qui Papinianum magnum 
iurisconsultum trucidari fecit, quia reprehendebat eum quod duxerat Iuliam 
novercam suam in uxorem. Hic imperavit annis quasi sex et occisus est apud 
Charias insidiis Macrini prefecti, anno etatis sue .XLIIII. 
  
Macrinus occiso Bassiano arripuit imperium homo omnium vitiorum, vilissime 
natus et vilissimus servus sub Commodo; fuit crudelis, sanguinarius, 
inventor novarum mortium sed post annum sui imperii fuit occisus apud 
Antiochiam ab Heliogabalo. 
  
Varius Heliogabalus reputatus filius suprascripti Bassiani ex Semirama 
vulgarissima  meretrice ad cuius voluntatem fecit omnia turpia impurior 
omni bestia; occisus est coniuratione militum, et deiectus in colacam 
stercorariam et mater cum eo dignissima tali filio luxurioso, prodigo, 
scenoso, qui non est nominandus homo sed upupa fedissima; Imperavit annis 
tribus. 
  
Alexander filius Varii Heliogabali natus ex Mamminea christianissima 
muliere, accepit Imperium ad remedium generis humani; qui iuvenis, 
virtuosissimus, purgatis sordibus Heliogabali, rempublicam salubriter 
gubernavit consilio Ulpiani qui fuit legalis scientie princeps. Habuit 
iste Alexander omnes dotes nature et fortune, et vitam bonorum principum 
metrice scripsit. Vixit annis .XXXIX. mensibus tribus, diebus .XII. 
imperavit annis .XIII. Occisus est in Gallia a militibus opera Maximiani, 
quod indignissimum visum est. Nam omnes boni principes ut plurimum bene 
mortui sunt, et mali male. 
  
Maximianus natus de regione Thracie, ex patre et matre barbaris, sine 
auctoritate senatus, a militibus appellatus est augustus; qui fuit magnus 
ut gigas, fortissimus, ferus, asper et superbus nullum animal eo crudelius 
fuit in terris, unde milites in Africa fecerunt imperatorem Gordianum 
senem gravissimum, sed Maximianus occiso Gordiano et filio eius iuvene 
veniebat contra Romam fulminans. Senatus vero territus 
fecit tres imperatores contra eum, scilicet Pupienum, Albinum et Gordianum 
parvulum nepotem Gordiani senis interfecti. Maximianus vero apud Aquilegiam 
occisus est a militibus cum filio suo cum imperasset annis tribus. 
Gordianus tertius qui appellatus fuerat Augustus a senatu cum Pupieno et 
Albino; Illis occisis fraude militum qui iam imperaverant duobus annis 
solus tenuit imperium valde puer. Cui nihil deficiebat nisi etas, amabilis 
et gratiosus. Hic cum bella feliciter gereret in orientem, consilio 
Mansichei soceri sui viri prudentissimi, occisus fuit a militibus fraude 
Philippi Arabis dicentis quod puer nesciebat regere imperium. Imperavit 
annis sex. 
  
Philippus de Arabia post Gordianum factus imperator; Philippum filium fecit 
participem regni, qui de vili genere natus superbe imperavit annis septem, 
nihil laudabile fecit, nisi quod fuit primus imperator christianus; et 
ambo in tumultu militari interfecti sunt fraude Decii: pater Verone, 
filius Rome. Et hic nota quod omnis Augustus est Cesar, sed non econverso; 
nam Cesar est electus a principe vel exercitu, Augustus vero confirmatus a 
senatu. 
  
Decius de Pannonia natus, vir industria militaris strenuus, occisis 
Philippis invasit imperium, quod tenuit annis tribus, et ipse cum filio 
quem Cesarem fecerat occisus est in medio barbarorum, cum bellum pararet 
contra Emilianum, qui in Missia rebellaverat. Crudelis fuit contra 
christianos. 
  
Gallus Hostilianus post mortem Decii successit in imperio cum filius 
suoVolusiano, quod tenuit annis vix duobus, quo tempore persecutionem 
fecerunt in christianos et pestis generaliter fuit ubique. 
Valerianus ab exercitu appellatus fuit Augustus, volente populo et gaudente 
senatu, quia fuit vir nobilis sanguine, scientia clarus, gloriosus 
eloquentia. Et hic verificatur dictum Aristotelis: ‘ubi plurimum de virtute 
ibi minimum de fortuna et econverso’, sed infelicissimus fuit omnium: Nam 
captus a rege Persarum in misera servitute consenuit, sustinens semper in 
tergo regem cum ascenderet equum. Hic vixit annis .LXX. imperavitque annis 
sex. 
  
Galienus filius Valeriani qui iam erat Cesar, factus est Augustus a senatu 
loco patris, qui luxuriosus marcens ocio se totum dedit voluptatibus 
neglecto patre et imperio. 
Verum et .XXX. tyranni invaserunt imperium, fuit tum poeta clarus. Verum 
cum semel celebraret nuptias tenens sponsum et sponsam per manus dixit 
istos mirabiles versus. ‘Ite simul pueri pariter suadete medullis | 
Omnibus; intra vos non murmura vestra columbe. | Brachia non hedere non 
vincat oscula conche’. Imperavit annis .XI. 
  
Claudius Sacerdos imperator factus de voluntate senatus dicitur habuisse in 
se bona omnium principum, sicut virtutem Traiani, pietatem Antonini, 
providentiam Augusti. Hic victus feliciter a Gotthis mortuus est ex 
infirmitate familiari, virtutibus suis celum petiit cum imperasset quasi 
duobus annis. Quo mortuo Quintilianus frater eius vir optimus imperium 
tenuit solum .XVII. diebus et occisus est. 
  
Aurelianus natus ex parvis parentibus barbaris, fuit vir fortissimus et in 
omni genere armorum exercitatus a pueritia; qui magna bella gessit in 
oriente et muros urbis plus ampliavit quam alios ante vel post; sed 
clementia non habuit que est prima virtus principum.Triumphus eius fuit 
gloriosissimus: nam Zenobiam magnanimam mulierem, que magnifice 
vendicaverat sibi Syriam, duxit ante currum triumphale ligatam multis 
cathenis aureis. Imperavit annis quinque, mensibus .VI. Occisus fraude 
notarii sui apus Byçantium. 
  
Tacitus vir consularis, senex et gravis factus est imperator cum summa 
concordia et longa deliberatione militum, senatus et populi, spatio sex 
mensium; temperatus, sobrius, lectione librorum delectatus, non fecit 
magnifica propter temporis brevitatem, qui tamen sex mensibus imperavit, 
morbo periit. 
  
Glorianus frater eius sibi fil..is imperium tenuit duobus mensibus, et 
occisus est insidiis militum. 
  
Probus de Pannonia oriundus de civitate Syrmiensi, nobiliore matre, qui 
vere probus iudicio omnium bonorum, factus imperator rempublicam 
quietissimam et securissimam reddidit; nobilissimis virtutibus clarus, sub 
magnis ducibus Valeriano, Aureliano et Claudio multa bella gessit 
feliciter et probiter, terror barbarorum. Ideo finaliter occisus est apud 
Syrmien, quia nimis eos gravabat preliis et laboribus, anno imperii sui 
quinto. 
  
Charus romanus vel mediolanensis, visus est militibus dignus imperio post 
mortem Probi, et tamen medius fuit inter principes bonos et malos. Hic 
capta civitate Chararum in Persia, longius procedendo cum exercitu 
fulminatus est cum imperasset annis duobus. Charus  habuit duos filios 
Cesares, quorum minor Numerianus magnus orator et poeta sine pari tempore 
suo, occisus est proditione Apri soceri sui qui volebat occupare imperium. 
Maior autem nomine Charinus contaminatissimus omnium, victus et occisus 
est a Diocletiano. 
  
Diocletianus cum bonus princeps quereretur, occiso Numeriano, consensu 
omnium appellatus est Augustus; vir magnanimus, prudens, alti consilii, 
qui dicebat: ‘bonus, cautus, optimus venditur imperator’. Cum autem solus 
libere imperaret, subito ortis magnis bellis Diocletianus fecit Augustum 
Maximianum quem principio fecerat Cesarem, et elegit Cesares Constantium 
patrem magni Constantini, et Galerium post multas victorias bellorum. 
Diocletianus senex reduxit se primum ad vitam privatam apud Salonam 
civitatem Dalmatie patriam suam, et Maximianus coactus ab eo idem fecit 
apud Mediolanum: et Diocletianus in oriente et Maximianus in occidente 
crudelius persecuti sunt christianos quam Valerianus et Decius, Aurelianus 
et ceteri. Diocletianus venenum bibit anno etatis .LXVIII. cum imperasset 
annis decem. 
  
Constantius et Galerius cesares facti Augusti diviserunt imperium inter se: 
nam Constantinus contentus Gallia et Hispania, ceteras provincias college 
cessit. Constantius ex patre Eutropio nobili romano fuit vir optime 
constantie et civilitatis omnibus amabilis et venerabilis; qui mortuus est 
in Britannia anno imperii sui .XIII. relicto Constantino filio ex Helena. 
  
Galerius cum imperasset Illirico, milites pretoriani Rome fecerunt 
imperatorem Maxentium filium Maximiani, contra quem Galerius misit quendam 
Severum, qui cum incredibili multitudine obsedit Romam, et tamen 
proditione suorum a Maxentio fugiens occisus est, et Maxentius confirmatus 
in imperio factus est sevissimus tyrannus. Galerius vero post multa mala 
que fecerat in christianos, dum putaret venire in Italia, morbo 
fastidiendo putrefactus, cum vermes incessabiliter emitteret de corpore, 
cruciatus impatiens, manu sua se interfecit anno imperii sui .X. Imperavit 
solus annis duobus. 
  
Constantinus magnus Constantii filius omni virtute refulgens optimis 
principibus comparandus; rogatus a senatu et populo romano ut cives suos 
liberaret a servitute crudelissime bestie Maxentii, convocatoque Licinio 
qui imperabat in Hispania cum magno apparatu bellico venit contra 
Maxentium, quem magno prelio vicit; et Maxentius fugiens suffocatus est in 
Tyberi. Constantinus cum magna gloria intravit urbem. Postea Licinium sibi 
rebellem, sepe victum, tandem occidi fecit. Constantinus itaque omnium 
victor, ecclesiam romanam reformavit, fidem christianam confirmavit, sedem 
imperii transtulit in Greciam, ubi fecit secundam Romam. Constantinus cum 
magna virtute et fortuna prosperrima imperavit .XXX. annis mensibus .X. et 
diebus .XI. vixitque annis :LXVI. et mortuus est feliciter. 
  
Constans et Constantinus filii Constantini occiso fratre eorum Constantino 
tenuerunt ambo imperium. Constans pravus Arrianus persecutus est 
catholicos; sed post multa prelia gesta contra Persas, factus omnibus 
intollerabilis occisus est anno Imperii eius .XIX. etatis vero anno .XXX. 
  
Constantinus post fratrem solus tenuit imperium annis sex; temperatus et 
placidus quamvis Arrianus. Hic Iulianum consanguineum suum fecit Cesarem 
et sororium suum, et misit in Gallias, qui elatus victoria invasit imperium 
in Italia; Constantino occupato bellis Parthorum, Constantius vero rediens 
contra eum, mortuus est in via, anno etatis sue .XLV. 
  
Iulianus successit solus in imperio: vir liberalis, litteratus, eloquens, 
memoriosus, cupidus glorie, fuit tam ingratus contra Constantinum et 
perfidum contra fidem, unde vocatus est apostata, et christianos odio 
habuit, quibus interdixit officia et studia scientiarum. Iulianus vixit 
annis .XXXII. imperavit anno uno, mensibus .VIII. Transfictus telo in 
deserto Parthie ab uno milite ignoto. 
  
Iovinianus de Pannonia oriundus, electus est imperator ab exercitu Iuliani; 
qui corpore pulcher, letus animo, exercitum quem Iulianus fecerat paganum, 
fecit christianum, et reduxit salvum ex periculo magno. Mortuus octavo 
mense imperii etatis eius .XXXIII. 
  
Valentinianus de Pannonia, qui recesserat a Iuliano, qui verus christianus 
erat factus est imperator a militibus nolens; vir pulcher, prudens, 
probus, similis Hadriano et Aureliano, quem fratrem suum Valentem, et 
Gratianum filium fecit augustos. Hic vir perfectus post multa bella mortuus 
est subita sanguinis effusione, anno imperii .XI. etatis vero .LV. Quo 
mortuo Valens tenuit imperium in oriente, Gratianus in occidente. 
  
Valens imperator in oriente tanquam Arrianus persecutus est catholicos 
christianos. Unde precepit ut monachi militarent; sed infelicissime bellum 
gerens cum Gotthis, perdito exeritu, ipse vulneratus sagitta fugiens in 
vilem casam vivus crematus est igne, cum imperasset quasi annis .IIII. 
  
Gratianus post mortem patrui imperavit annis .VI. qui iuvenis gratus, 
catholicus et fidelis, contra Alemanos feliciter pugnavit; sub quo Italia 
tota recessit a perfidia arrianorum. Gratianus videns multas gentes 
infestas romano imperio, elegit in imperatorem orientis Theodosium 
nobilissimum hispanum. Qui vir .XXXIII. annorum Tartaros terribiles 
debellavit, et ceteris hostibus conciliatis gloriosus fuit apud 
Constantinopolim. 
  
Valentinianus secundus frater Gratiani imperavit in occidente Theodosio 
imperante in oriente. Iste vir bonus expulsus de Gallia a Maximo tyranno; 
Theodosius tyrannum potentem cum parvo apparatu feliciter vicit apud 
Aquilegiam et captum decapitavit. Valentinianus ergo restitutus in regno 
occidentis cum in pace regnaret, strangulatus est apud Viennam fraude 
Arbogasti comitis sui cum imperasset annis .VIII.
  |  
  |