Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 704


5. Praeterea, nulla potentia corrumpitur per hoc quod in actum reducitur. Sed
potentia naturalis peccando reducitur in aliquem actum in quem erat in potentia.
Ergo per peccatum non corrumpitur, sed perficitur.
6. Praeterea, si per peccatum anima corrumpitur, aut ergo quantum ad esse
primum, aut quantum ad esse secundum. Non quantum ad esse primum, quia
sic statim homo peccando esse desineret. Si quantum ad esse secundum, hoc
totum tollitur per primum peccatum, quod gratiam subtrahit: ergo sequens peccatum
nihil in anima corrumpit; et sic non erit commune omni peccato corrumpere
naturales potentias animae.
SED CONTRA, nihil efficitur aliud nisi per hoc quod corruptum est. Sed in
9 Ethic. dicit Philosophus, quod homo per actum vitii efficitur non solum
alter, sed alius. Ergo peccatum naturam animae corrumpit.
Praeterea, perfectioni opponitur corruptio. Sed Philosophus dicit, quod homo
acquirens virtutem non dicitur alterari, sed perfici. Ergo cum peccatum virtuti
opponatur, videtur quod homo peccando non alteretur, sed magis corrumpatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quando aliquid est in potentia ad diversa, hoc contingit
dupliciter. Uno modo sic quod utrumque eorum ad quod est in potentia,
aequaliter sit debitum ei et perfectivum naturae ipsius; sicut patet in corpore
caelesti, in quo renovantur diversi situs, quorum unus non est sibi magis debitus
quam alius; et ideo quando acquirit aliquem situm de illis pluribus, non
simpliciter dicitur perfici, nec quando amittit, corrumpi: quia amittendo unum,
acquirit alium aequivalentem: et ideo in tali amissione non est malum: quia
supra orbem lunae malum consistens in defectu naturali, esse non potest: et
quasi simile est in corpore, quod est potentia album et nigrum; et ideo in acquisitione
et amissione talium, proprie est transmutatio, non autem simpliciter perfectio
vel corruptio. Alio modo sic quod alterum eorum simpliciter est debitum
ei quod est in potentia ad utrumque, et alterum est indebitum ei: et tunc acquisitio
illius quod est debitum sibi dicitur perfectio eius, et amissio dicitur corruptio.
Verbi gratia, potentia animae est in potentia ad habitum virtutis et vitii:
sed habitus virtutis est debitus sibi, quia per eum ordinatur in finem proprium;
habitus autem vitiosus est indebitus sibi, quia per eum discedit a rectitudine
finis proprii; et ideo quando aliquis acquirit virtutem, non dicitur simpliciter
esse alteratus, sed magis perfectus, ut in 7 Physic. dicitur;
et e contra quando habitus vitii in eo acquiritur, dicitur corrumpi, quasi
mutatus ab eo quod est sibi conveniens secundum naturam, in id quod est sibi
non conveniens, ut quodammodo in aliam naturam transeat: quia in conditionem
et proprietatem alterius naturae mutatur; sicut qui iracundus efficitur,
transit in proprietatem canis; et ideo Boetius dicit, quod
homines dum peccant, naturam hominis quodammodo amittunt, et sic quaedam

Torna all'inizio