Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 318


ARTICULUS 3
Utrum unio sit facta in persona, et si Christus est una persona
Ad tertium sic proceditur.
1. VIDETUR quod in Christo non sit una tantum persona, et sic non sit unio facta
in persona. Nulla enim natura invenitur sine illis quae per se consequuntur ad
naturam illam. Sed personalitas per se consequitur naturam humanam, et similiter
divinam. Ergo utraque natura tenet suam personalitatem.
2. Praeterea, natura humana est dignior in Christo quam in Petro. Sed personalitas
ad dignitatem pertinet: unde in substantiis ignobilibus non invenitur
persona. Ergo sicut humanitas Petri habet suam personalitatem, ita et humanitas
Christi.
3. Praeterea, in persona non videtur aliquid esse nisi natura, et distinguentia
suppositum naturae ab aliis suppositis. Sed naturae in Christo sunt diversae, et
distinctiva diversa, quia per relationes aeternas distinguitur a Patre et Spiritu
Sancto; per divisionem autem materiae et accidentium distinguitur ab aliis
hominibus. Ergo est ibi duplex personalitas.
4. Praeterea, maior est convenientia in persona quam in genere vel specie: quia
illa est in aliquo quod secundum rem unum est, hoc autem est secundum rationem
unum. Sed propter maximam distantiam naturae divinae et humanae non
potest esse earum convenientia in genere vel in specie. Ergo multo minus possunt
convenire in una persona.
5. Praeterea, Philosophus dicit in 5 Metaph., quod ad diversitatem in
genere sequitur diversitas in specie, et ad hanc diversitas secundum numerum.
Sed in Christo invenitur diversitas secundum speciem: quia sunt diversae naturae
secundum illam acceptionem qua natura dicitur unumquodque informans
specifica differentia. Ergo etiam secundum numerum differentia invenitur. Sed
ubi est eadem persona, est idem secundum numerum. Ergo in Christo non est
una persona.
6. Praeterea, non est minor affinitas naturae ad personam quam formae ad
materiam. Sed secundum diversitatem formarum est diversitas materiae: quia
proprius actus fit in propria materia. Ergo secundum diversitatem naturarum
est etiam diversitas in persona; et sic idem quod prius.
SED CONTRA, ea quae secundum personam differunt et naturam, quod dicitur de
uno, non dicitur de altero. Sed ea quae sunt Dei, in Scripturis attribuuntur
homini: Psalmus 86, 5: «Homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus»;
et quae sunt hominis, attribuuntur Deo; 1 Corinth., 2, 8: «nunquam
Dominum gloriae crucifixissent». Ergo Deus et homo conveniunt in persona.

Torna all'inizio