Dicit ei sanctus Valentinus episcopus: «Nisi credideris ea,
quae nec audire potuisti aliquando nec uidere, saluus esse non poterit
filius tuus». Dicit ei Craton: «Quid est, quod ego nec audire
potui nec corde conspicere?». Sanctus Valentinus episcopus dixit:
«Numquid audisti aliquando uirginem concepisse, uirginem peperisse,
uirginem post partum permansisse? Audisti aliquando aut
uidisti siccis pedibus undarum pelagus pertransitum, imperasse
uentis, tempestatem iussu compescuisse, postremo crucifixum, mortuum
ac sepultum, die tertia resurrexisse, atque multis uidentibus
ascendisse in celis, angelis testantibus, ita ut ascendit, uenturum
adsertus est? Si ita credis facta, accede et baptizare, ut possis ad
salutem filii tui pertingere, et per ipsum ad uitam perpetuam peruenire».
Dicit ei Craton: «Quantacumque dixeris, et uerborum
ampliata fuerit multitudo, uno hoc colligi poterit: si saluetur hic,
pro quo ista dicuntur».
Sanctus Valentinus episcopus dixit: «Quoniam sapientia
mundi, in qua tu magister esse uideris, stulta est apud Deum, et
|
|