Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 71


Lex ista divina praecepit, non peregrina.
Pinxit Scriptura quae sunt facienda futura:
Postponat patrem, postponat denique matrem,
Quisquis et uxori jungatur amore priori;
Jure maritali servantur linea tali
.
XXIV. - Igitur famosissimus Apulorum et Calabriae dux, Robertus, diatim instigante
se Michaële, qui ad se transfugerat, ut coeperat, versus Romaniam animum intendens,
anno Dominicae incarnationis MLXXXI, mense majo, apud Ydrontum venit. Apparatisque
pro processu sumptibus tanto incoeptui dignis, quindecim naves trans mare aliquam urbem
praeoccupatum mittit, ut, cum ipse cum reliquo exercitu subsequeretur, imbecille vulgus,
cuius pars maxima in expeditione erat, quo se ab hostili incursu, si necesse foret, tueretur,
haberet. Illi vero vela ventis committentes, de nocte apud Corofon applicant. Insulaque
de mari eminus inspecta, multitudinem hostium, quam invenerunt, abhorrentes, minime a
navibus progredi praesumunt; sed, reditum accelerantes, duci placidum, etiam si major esset
exercitus, renunciant.
Dux itaque plurimum exhilaratus, copiis navibus introductis, festinus cum omni classe
transmeare accelerat, pluribus ex remanentibus amicis, quibus Apuliam Calabriamque procuratum
delegaverat, timore eum, et qui cum ipso abibant, amittendi, usque ad ipsa lachrimarum
indicia, quas affectus pietatis exprimebat, dolentibus, quibusdam vero ex iis, qui
cum ipso proficiscebantur, timore tam horribili ad quod intendebat incoeptus - ac si febrium
tipo congravarentur - militibus demisse trementibus. Nam quantae audaciae cuiusve militaris
strenuitatis dux iste fuerit, cum per multa eius exercitia satis abundeque clareat, etiam
si reliqua omnia sileant, ex hoc potissimum indubitanter annotari potest: quod, cum tam populosum
imperium, tamque copiosum imperatorem, totve millia hostium pauca manu, spe subjugandi,
bello lacessere tentatum ire praesumebat, ipse armatae militiae non plusquam mille
trecentos milites secum habuisse, ab eis, qui eidem negotio interfuerunt, attestatur. Porro
ei copias, viresque, quas res ipsa tempusque, quantum ad numerum, oculorum intuitu minus
sufficienter administrabat, ipsa eius animo innata militaris ferocitas - ac si plus ipsis hostibus
necessariis copiis abundaret - sufficienter itaque eum habere in mente repraesentabat;
suorumque animos, prae timore minus hilares, laetum vultum ostendendo, largisque ejusdem
regionis possessionum, thesaurorumque, ac si jam debellavisset, promissionibus recreando,
spe ea in posterum accipiendi, si strenue secum agere velint, ad militaris exercitus secum pericula
tentanda, quae formidolosa aestimatio dehortabatur, promptiores reddebat. Copiis itaque
tanto incoeptui dignis pro spe apparatis, dum naves per aequora prudente remige reguntur,
aura leni prosperante ventosa carbasa, usque ad portum placidae applicationis impune recipiuntur:
parsque classis applicat in portum qui Herico dicitur. Post autem ubi fluvius Bayosae
in mare defluit, placido litori transfertur. Dux ergo, pro libitu suo placido litore potitus,
navibus digrediens, mox, ut terram pedibus attigit, inspecta amoenitate situque locorum, suis
dixisse fertur: "O fortissimi milites, et honoris praedecessorum non degeneres haeredes:
haec est enim haereditas vobis competens, pro hac adipiscenda, armis decertandum est.
Non vos deterreat ignobilis vulgi et imbecillis, quamvis numerosae, multitudinis strepitus

1



5




10




15




20




25




30




35




40
Torna all'inizio