Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 127


dum dormiret, et discooperuit nates eius vt puluerem intromitteret
in anum suum. Et cum inciperet hec agere, expiratus
est ventus de corpore illius, vt puluis est impulsus in
ore mulieris, que corruit retrorsum in terra et mortua est,
heremita vidente hec omnia.
Diluculo vero recessit heremita inde et iuit ad querendum
furem, et hospitatus est in domo cuiusdam viri amici sui
qui precepit vxori sue dicens: Volo vt honorem conferas huic
viro, et ei omnia attribuas necessaria, quoniam mei me inuitauerunt,
nec potero venire in hac nocte; et abiit vir. Adamabat
autem vxorem vir quidam, eratque lena mulier quedam,
vxor barbitonsoris, vicina eius. Dixit mulier vxori barbitonsoris
quod iret et vocaret sibi amasium suum vt veniret nocte
illa, quoniam vir eius non erat in domo, et sibi diceret quod
esset in hospicio domus, donec ei intrare preciperet. Fecit
itaque vxor barbitonsoris sicut ei constituerat mulier, et
veniens ille stabat in ostio, donec ei intrare diceretur vsque ad
noctem. Interim vero superuenit paterfamilias, qui cum [eum]
videret in ostio sue domus, cum etiam ipsum suspectum haberet
erga vxorem suam, acriter alligans eam ad columnam
domus, iuit dormitum. Cumque traheret ibi moram amasius
mulieris, misit ad eam lenam vxorem barbitonsoris, que accedens
adeam, dixit ei: Quid vis vt faciat vir ille, cum tedium
sit ei in ostio expectare? Cui respondit: Rogo te vt mihi conferas
hanc gratiam vt absoluas me hinc et religes me in
meo loco, donec vadam, et tractabo in meo loco cum eo
et reuertar festinanter; et fecit ita et ligauit se vxor barbitonsoris
loco mulieris, donec rediret ab amasio suo. Interim
vero excitatus paterfamilias de suo sompno, vocauit vxorem

Torna all'inizio