Marchioni … Nicolaus de Rocca.
Miror missa vobis iam pluries scripta mea, vel proprium non contingentia
terminum sui motus, vel illam in termino favoris non invenientia
gratiam quam querebant, nullum a vobis hactenus meruisse responsum.
Porro effectum rei video, sed causam ignoro, nisi solum id mihi pro causa
veniat et effectu, quod vos intellexi pridie de curia tantisper absentem.
Sic igitur ambigebat presentium series manus legatoris evadere, ne cum
sororibus previis pateretur forte similem in receptione iacturam. Sed
ego, nunc, beneficiorum vestrorum non immemor, elegi potius incassum
scripta dispergere, quam apud vos de negligentia vel indevotione notari,
qui in sinu vestro, velut Iacob, lapide mihi sub capite posito, fiducialiter
dormio et absens quantumlibet requiesco.
|
|