Rolandus Cremonensis: Summa

Pag 871


est in numeris, maxime Liber numerorum, ut dicit beatus Hieronymus.
De musica nulla est dubitatio, quin et sacra Scriptura vocet eam tanquam
famulam ad suum obsequium; unde Job. 38, 37; « concentum celi
quis dormire faciet? » , et Pythagoras dicit quod in concursu stellarum accidit
sonus et armonia, et vis videre hoc apertius. Ecclesiasticus, 32, 8 dicit:
« sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum
in iocundo vino et moderato » . Constat quod apostoli et prophete fuerunt
musici, id est armonici secundum numeros theologie et consoni et concordes
ad invicem, unde unus illorum dixit: « in domo Dei ambulavimus cum consensu » .
Omnis armonia virtutum et bonorum operum fuit in illis. Videamus
quis est numerus musicorum, id est apostolorum - id est duodenarius - et
prophetarum minorum. Multe assignantur rationes quare apostoli electi
sunt a Domino in duodenario; tres rationes assignantur convenientes. Prima
est quia debebant predicare doctrinam quattuor evangeliorum per <tres>
partes mundi. Secunda ratio est quia duodenarius est primus numerus
abundans: ut ergo ostenderetur in eis fuisse abundans iustitia, de qua dicit





300




305




310
Torna all'inizio