Iulianus de Spira: Vita Sancti Francisci

Pag 1034


in quodam nemore seminudus incederet, et sic Domino laudes in
gallica lingua decantans, subito in latrones incideret. Quibus ferali
modo quisnam esset quaerentibus, nil trepidans prophetice sic respon
dit: "Praeco sum magni Regis! Quid ad vos?". At illi indignantes
servum Dei in foveam nivibus plenam post verbera proiecerunt, et
futuro dominici gregis pastori taliter insultando dixerunt: "Iace, rustice
praeco Dei!". Ipse vero, recedentibus illis nefariis, de fovea
laetus exsiliit, et omnium Creatori laudes alacriore voce personuit.
11 Tandem qui pretiosis uti consueverat indumentis, in sola vili
camisia venit ad quoddam coenobium monachorum, ubi nimirum
nec agnitus nec reputatus, cum victus penuria viliter in coquina permissus
est; donec, viso quod nuditatem eius miserationis oculis nemo
respiceret, post plures dies sola necessitate compulsus abiret.
Postea tamen, cum sanctitatis eius circumquaque fama crebresceret,
prior loci, graviter ob curam tanti viri neglectam compunctus,
usque ad illum dolens pervenit et humiliter ab eo pro se suisque veniam
postulavit.Progressus igitur a monasterio supradicto pauperculus
Iesu Christi, veniensque in civitatem cui nomen Eugubium,
illic quemdam suum, quem noverat, amicum pristinum requisivit, qui
ob veterem amicitiam tunicula nuditatem illius obtexit.
12 Post haec humilis sui contemptor, et iam se ab hominibus

Torna all'inizio