Lanfrancus Ticinensis: De corpore et sanguine Domini

Pag 127


6


Ber.: Consentio inquit burgundus sancte romane ecclesie. Re
uera non sanctam ecclesiam experta est ueritas ipsa, sed ecclesiam
malignantium, concilium uanitatis, nec apostolicam sed
sedem Sathane
. Lanfr.: Non deberes dicere: Consentio inquit
burgundus
; sed: Consentio ego Beringerius . Tua enim hec uerba
fuerunt, hec te credere sanctum concilium fefellisti, hec te seruaturum
iureiurando firmasti. Venerabilis Humbertus quem
quasi exprobrando burgundum nominas, quasi non possit habere
deus in Burgundia seruos suos, nihil aliud fecit nisi quod
scripturam ipsam precipiente synodo manu in manum tibi porrexit.
Verum o infelix anima de heresi ad periurium prius transisti,
nunc iterum de periurio ad heresim remeasti. Propterea
traditus in reprobum sensum sanctam romanam ecclesiam uocas
ecclesiam malignantium, concilium uanitatis, sedem Sathane.
Et hoc impio ore garristi, quod garrisse nemo legitur, non
hereticus, non scismaticus, non falsus aliquis christianus. Quotquot
enim a primordio christiane ecclesie christiani nominis dignitate
gloriati sunt, etsi aliqui relicto ueritatis tramite per
deuia erroris incedere maluerunt, sedem tamen beati Petri apostoli
magnifice honorauerunt, nullamque aduersus eam huiusmodi
blasphemiam uel dicere uel scribere presumpserunt.
Quod indubitatum habet qui eorum scripta legit, que diuersis
temporibus ac diuersis de causis sedes apostolica ab eis transmissa
uel porrecta recepit. Denique ipse dominus honorifice alloquitur
eam in euangelio dicens: Tu es Petrus et super hanc
petram edificabo ecclesiam meam, et porte inferi non preualebunt
aduersus eam, et tibi dabo claues regni celorum, et quodcunque

Torna all'inizio