Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 343


Quod universaliter omnes cives, et multo magis
nobiles et reges, et principes debent
solicitari erga filias, ne velint
vivere ociosae.
Cap. XX.

Ut superius dicebatur, Philosophus I. Rheto. commendat
in foeminis amorem operositatis. Possumus
autem triplici via venari, quod decet omnes cives,
et multo magis nobiles, et maxime reges et principes
sic solicitari erga regimen filiarum ut nolint ociosae vivere,
sed ament se exercitare circa opera aliqua licita
et honesta. Prima via sumitur ex honesto solatio, quod
inde habent. Secunda ex illicita solicitudine, quae propter
hoc vitatur. Tertia ex fructu et utilitate, quae inde
consurgit. Prima via sic patet. Nam secundum Philosphum
10. Ethicorum absque omni delectatione vita
nostra durare non potest: ideo reprehenduntur dicentes,
omnem delectationem fugiendam esse. Quare si non
possumus commode durare in vita, nisi in aliquibus delectemur:
decet nos assumere aliqua opera licita et honesta,
circa quae vacantes, insunt nobis aliquae delectationes
licitae. Sicut ergo viri, ne ociosae vivant, et ut delectentur
in operibus licitis, insistere debent circa aliqua
opera civilia, vel circa ea quae spectat ad gubernationem
regni, vel circa regimen domus, vel circa aliqua
alia exercitia licita. Sic et mulieres, ne ociose vivant,
debent operositatem amare: et decet eas exercitari circa
aliqua opera licita et honesta. Quia igitur omnes
delectantur in propriis operibus, et omnes diligunt sua
opera, ut vult Philosophus 9. Ethicorum, ut mulieres
ipse recreari possint aliquibus delectationibus licitis, decet
eas intentas esse circa aliqua opera licita et honesta

Torna all'inizio