Vt siluae foliis pronos mutantur in an<n>os,
prima cadunt: ita uerborum uetus interit aetas.
Multa renascentur quae ante cecidere cadentque
quae nunc sunt in honore uocabula, sic uolet usus,
quem penes arbitrium est et ius et norma loquendi.
20. Quid sit dignitas bonorum dictaminum.
Dignitas est exornatio, quae per sermonis dulcedinem,
per sententiae uenustatem diuersis modis mentem reficit auditoris.
Quod saepe faciendum Flaccus demonstrat inquiens:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci,
lectorem delectando pariterque monendo.
21. De compositione in dictaminibus exibenda.
Compositio est illa diligenter emendata complexio, quae
in cunctis partibus epistolae per gramaticam, recte loquendi
scientiam, nomina et uerba ceterasque dictiones congrue disponit,
et eadem bene disposita ornatis et expolitis rethoricae
artis coloribus pingit et, quid unicuique personae, sexui, aetati
et ordini conueniat, prout necessitas requirit, dialeticis argumentationibus
ostendit. Ad talem compositionem nos compellit
poetricus dicens:
Vir bonus et prudens uersus reprehendet inertes,
culpabit duros, incomptis allinet atrum
transuerso calamo signum, ambitiosa recidet
ornamenta, parum claris lucem tiare coget;
arguet ambigue dictum, mutanda notabit.
22. De uitiis quae uitare debet bonus dictator.
Postquam uero demonstrauimus quibus, modis epistola,
non solum fieri, sed etiam depingi ualeat, restate declarare
bonus dictator quae uitia fugere debeat. Sic namque moniti
quid cauere uel sequi debeamus, celsitudinem bene dictandi
poterimus optinere. Vitia igitur, quae in nostris cauere debemus
locutionibus, haec sunt: barbarismus, soloecismus, acyrologia,
tapinosis, macrologia, tautologia, enclipsis et cacosyntheton,
|
1
5
10
15
20
25
30
|