Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 229

Liber III


si historias et res gestas scribere instituamus, grandiores tumidioresque et poetis quodammodo similiores esse possumus. Si orationes aut scribere aut etiam pronunciare velimus, graves quidem cum in verbis, tum in sententiis esse nos necesse est, sed tamen ita faciles et perspicuos, ut totam orationem nostram ad eorum qui audiunt peritiam sive intelligentiam accommodandam esse sciamus. Quo loco reprehendendus nobis error est eorum, qui quum apud imperitos verba faciant, ita in dicendo affectati, obscurique sunt, ut vix a doctissimis per otium intelligi possint. Nonnulli quum graece aliquid sciant, in latina popularique oratione Graecis saepenumero verbis utuntur, ob id vel maxime, ut a nemine vel a quam paucissimis intelligantur, scilicet ut errare impune possint et quum maxime errant, quam optime dicere existimentur. quod quidem nequaquam facerent si aut suae aut audientium personae rationem haberent aut si Ciceronem optimum fuisse oratorem existimarent. Qui, quum et ipse in utraque lingua doctissimus esset et ad doctissimos plerunque loqueretur, non solum tamen Graecis verbis abstinuit, sed latinis quoque non nisi communibus atque usitatissimis uti voluit. Nihil dico de illis, qui apud populum altissimas philosophiae ac theologiae quaestiones tractant. Quas neque si ab aliis audirent,

Torna all'inizio