Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 1132


SED CONTRA, nullus liberatur per Christum nisi membrum Christi. Sed pueri
nunquam fuerunt membrum Christi neque per sacramentum fidei, neque per
fidem. Ergo per Christum non sunt liberati.
Praeterea, post hanc vitam non datur gratia alicui, nisi habenti. Sed pueri non
habuerunt gratiam cum decesserunt. Ergo non potest eis dari post vitam; et ita
non possunt educi ad gloriam.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod liberaverit illos qui erant in purgatorio. Quia maius
erat impedimentum peccati originalis quam peccati venialis. Sed ab impedimento
peccati originalis liberavit trahens de limbo. Ergo multo fortius ab impedimento
peccati venialis; et ita videtur quod a purgatorio animas eduxerit.
2. Praeterea, passio Christi non minorem habet efficaciam quam sacramentum
passionis. Sed per sacramentum passionis Christi, scilicet per baptismum, aliquis
liberatur ab omni poena quae debetur in purgatorio. Ergo videtur quod
multo amplius per passionem Christi illi qui ibi erant, liberati sunt.
3. Praeterea, Christus quod curavit in hac vita, totaliter curavit. Sed illos qui
erant in purgatorio, curavit Christus a reatu originalis. Ergo similiter curavit a
reatu peccati venialis; et ita videtur quod a purgatorio eos liberavit.
SED CONTRA, passio Christi aequalem habet virtutem nunc quam tunc habuit.
Sed nunc virtute passionis non liberantur omnes qui sunt in purgatorio. Ergo
nec tunc.
Praeterea, peccati quod quis per se commisit, per se debet purgationem pati.
Sed poenam purgatorii sustinet homo pro peccatis quae ex seipso commisit.
Ergo per poenam quam ipse sustinet, purgari debet, et non per poenam tantum
Christi.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum, ad primam quaestionem, quod cum tenebrae exteriores
inferni tenebris interioribus respondeant; ex quo Christus a patribus qui erant
in limbo, omnes tenebras interiores expulerat per demonstrationem suae
Deitatis, congruum etiam fuit per praesentiam suae humanitatis quantum ad
animam etiam tenebras exteriores ab eis excludere, locum illuminando.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod iam ille infernus evacuandus erat, quia post
tempus illud nullus ad illum limbum descendit: et ideo decens fuit ut aliquid in
eo fieret quod est contra rationem inferni.

Torna all'inizio