Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 138


51. Igitur Aripert, postquam aput Ticinum per annos novem Langobardos rexerat
diem obiens, regnum duobus filiis suis adhuc adulescentibus Perctarit et Godeperto
regendum reliquit. Et Godepert quidem Ticini sedem regni habuit, Perctarit vero in
civitate Mediolanensi. Inter quos fratres, facientibus malignis hominibus, discordiae et
odiorum fomes surrexit in tantum, ut alter alterius regnum invadere conaretur. Qua
de re Godepertus Garipaldum Taurinatium ducem ad Grimuald Beneventanorum strenuum
tunc ductorem direxit, invitans eum, ut quantotius veniret et sibi adversus germanum
suum Perctarit auxilium ferret, regisque filiam, suam germanam, ei se daturum
promittens. Sed legatus ipse fraudulenter contra suum dominum agens, Grimualdum
exhortatus est, ut veniret et Langobardorum regnum, quod adulescentes germani dissipabant,
ipse arriperet, qui aetate maturus, consilio providus et viribus fortis existeret.
Grimuald haec audiens, mox animum ad regnum Langobardorum obtinendum erexit.
Ordinatumque aput Beneventum Romualdum suum filium ducem, ipse cum electa
manu Ticinum profecturus iter arripuit, ac per omnes civitates, per quas viam habuit,
sibi amicos et adiutores ad regnum percipiendum adscivit. Transemundum vero comitem
Capuanum per Spoletium et Tusciam direxit, ut eius regionis Langobardos suo consortio
coaptaret. Qui imperata sibi strenue perficiens, ei cum multis adiutoribus aput
Aemiliam in itinere occurrit. Igitur Grimuald, cum prope Placentiam cum robusta virorum
multitudine advenisset, Garipaldum, qui legatus ad eum missus a Godeperto fuerat,
Ticinum praemisit, ut eidem Godeperto de suo adventu nuntiaret. Qui ad Godepertum
veniens, Grimualdum citius adventare dixit. Cumque Godepert ab eo quaereret, quo
in loco eidem Grimualdo hospitium parare deberet, Garipald ita respondit: quod dignum
esset, ut Grimualdus, qui pro eius causa venerat eiusque sororem accepturus esset,
hospitium intra palatium haberet. Quod ita quoque factum est. Nam adveniens Grimuald,
intra palatium mansionem accepit. Isdem vero Garipald totius nequitiae seminator
Godeperto persuasit, ut non aliter quam lorica sub veste indutus cum Grimualdo
locuturus veniret; asserens, quia eum Grimuald occidere vellet. Rursus idem fallendi
artifex ad Grimualdum veniens dixit, quod, nisi se fortiter praepararet, eum Godepertus
suo gladio perimeret, asseverans Godepertum, quando cum eo ad conloquendum

Torna all'inizio