Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 38

Liber I


Ex inductione autem exemplum nascitur quod ex inductione particulari particularem conclusionem facit, hoc modo: "Ut Graeci Homerum summopere venerantur, ita nos Virgilium summopere venerari debemus". Ac de inductione quidem et exemplo satis, diximus. Nunc ad ratiocinationem transeamus.
De syllogismo, sine ratiocinatione et enthymemate.
Cap. XVII
Sillogysmus, qui ratiocinatio interpretari potest, ut Cicero definit, est oratio ex ipsa re probabile aliquid eliciens, quod expositum et per se cognitum, sua se vi ac ratione confirmet. Boetius syllogismum definit: "Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis et concessis, per ea quae posita et concessa sunt, necesse est aliud evenire". Quae definitio tametsi verbis a Ciceronis definitione discrepet, eodem tamen, si recte consideretur, tendit. Quod enim ait Boetius: "quibusdam positis et concessis"; Cicero ait: "Expositum et per se cognitum". Tum quod ille ait: "Necesse est aliud evenire per ea quae posita et concessa sunt", hic ait: "Ex ipsa re probabile aliquid eliciens". Et ut ostenderet, fieri per ea quae posita et concessa sunt neque aliunde trahi, quod probatur, subiunxit: "Se sua vi ac ratione confirmet". Constat

Torna all'inizio