cum ingenti sumptu instituere, qui nunquam in civitate fuerunt, et eius rei causa non parvas pecuniarum summas per vim extorquere e civibus? Vestrum itaque erit iudicare dum res nova est, et nondum ulla consuetudine firmata, pena proposita animos huiusmodi civium ab hac licentia deterrere, ne, quum se confirmaverint, frustra cogitetis, qua ratione morbo iam indurato rei publice mederi valeatis.
Attentio pro re inusitata.
Vestrum est, iudices, ea prohibere in vestra civitate fieri, que olim a nostris maioribus procul fuerunt ab usu hominum remota, nam si, que reprehensa ab illis fuerunt, quia neque ex more, nec ex honestate fiebant, patiemini inolescere, non solum homines vitia antiqua repetent, sed multa per se nova excogitabunt, que leges et instituta legis nostre corrumpent.
Exemplum de his que pertinent ad rem publicam.
Rem publicam, iudices, brevi in maximam perniciem venturam, nisi causas bonorum civium contra improborum audaciam defendatis, incredibile enim est, quantam sibi licentiam scelerati homines assument, cum sperant vos minis eorum et potentia posse a iusticia deterreri et cogi timore, ne ea, que sentitis, libere iudicetis. Quare si rem publicam salvam esse vultis, nolite pati leges nostras, in quibus salus civitatis est posita, ab huiusmodi hominibus conculcari.
Exemplum de his que ad auditores pertinent.
Quoniam de nostris commodis agitur, iudices, atque de his rebus, que maxime ad perpetuam laudem atque gloriam vestram pertinent, spero vos me benigne attenteque audituros. Ea quidem est cause mee ratio, ut illa non possit a vobis negligi sine magno fame et rerum vestrarum detrimento. Quod nisi ita esse demonstravero, nihil est quod a vobis mihi concedi desiderem.
Exemplum de his que ad religionem pertinent.
Igitur, iudices de celesti cultu et de religione divina, qua re
|
|