sibi tributa usque ad Senam la veglam in quodam lectulo 
supra duos equos facto a scutiferis suis se duci fecit. Ibique 
plus de duodecim hebdomadis iacens infirmus, postremo die 
Mercurii, que fuit quartodecimo die ante kalendas Novembris 
in M°C°LXVII° anno de indictione prima, in festivitate sancti 
Luce evangeliste ibi mortuus est et apud ecclesiam sancti … 
scitam in suburbio civitatis Sene prope viam Romeam sepultus 
est. De quo cum imperator audivit, ipse et omnes, 
qui eum eo usi fuerant aut qualitercunque eum viderant et 
cognoverant, valde condoluere, quoniam ab omnibus, qui eum 
cognoscebant, pernimium propter suam benignitatem diligebatur. 
  
Imperator igitur cum suos principes, episcopos multos ac 
duces seu marchiones atque comites, capitaneos et scutiferos 
sic nimia strage corruere vidit, in castris multis infirmis 
relictis, quos etiam postea Romani orco tradiderunt, castris 
defixis Romam deseruit ac versus Tusciam remeare cepit. 
Deinde iam dicto papa Paschale [in] civitate Viterbii cum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |