Petrus Damiani: Epistulae

Pag 368


quod non fuit, non recte dicitur quia fuit. Quae enim contraria sunt in uno
eodemque subiecto congruere nequeunt.
Haec porro impossibilitas recte quidem dicitur, si ad naturae referatur
inopiam; absit autem, ut ad maiestatem sit applicanda divinam. Qui enim
naturae dedit originem, facile cum vult naturae tollit necessitatem. Nam
quae rebus praesidet conditis, legibus subiacet conditoris, et qui naturam
condidit, naturalem ordinem ad suae ditionis arbitrium vertit. Quique
creata quaelibet dominanti naturae subesse constituit, suae dominationis
imperio naturae obsequentis oboedientiam reservavit.
Consideranti plane liquido patet, quoniam ab ipso mundi nascentis
exordio rerum conditor in quod voluit naturae iura mutavit, immo ipsam
naturam, ut ita dixerim, quodammodo contra naturam fecit. Nunquid
enim contra naturam non est mundum ex nichilo fieri, unde et a philosophis
dicitur, quia ex nichilo nichil fit? Animalia non ex animalibus, sed
ex stolidis elementis solo iussionis imperio creari? Dormientem hominem
costam perdere, nec dolere? De solo viro feminam sine femina fieri et in
una costa omnia hominis membra distingui? Mutuo se nudos aspicere et
non modo non erubescere, sed nequidem nosse? Et multa alia quae persequi
longum est.
Quid ergo mirum si is, qui naturae legem dedit et ordinem, super
eandem naturam sui nutus exerceat ditionem, ut ei naturae necessitas non
rebellis obsistat, sed eius substrata legibus velut ancilla deserviat? Ipsa
quippe rerum natura habet naturam suam, Dei scilicet voluntatem, ut
sicut illius leges quaelibet creata conservant, sic illa cum iubetur sui iuris
oblita, divinae voluntati reverenter oboediat.

Torna all'inizio