Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 1034


Ad secundum dicendum, quod res non habet speciem neque denominatur a causis
primis, sed a causis proximis. Corruptio ergo naturae, quae est infectio
fomitis, non est proxima causa cuiuslibet peccati, cum aliquando homo sine aliquo
incentivo concupiscentiae peccatum eligat; sed est causa prima: quia ex
corruptione naturae inest homini quaedam debilitas, ut facilius in peccatum
ruat: et ideo non oportet quod omne peccatum propter hoc ex infirmitate esse
dicatur.
Ad tertium dicendum, quod error ille ex quo omne peccatum procedit, est error
electionis, secundum quem Philosophus omnem malum ignorantem
esse dicit. Haec autem ignorantia non causat involuntarium, immo est ex voluntate
causata: quia ex ipsa inclinatione corruptae voluntatis in peccatum, quae
est per habitum vel passionem, consequitur ut hoc quasi bonum aliquis eligat
quod voluntati placet; unde ex tali ignorantia non dicimus peccatum in Filium:
peccatum enim in Filium est quando principalis causa peccati est ignorantia.
Ad quartum dicendum, quod peccatum in Spiritum Sanctum non est desperatum
ex parte medici curantis, scilicet Dei, qui immensitate suae misericordiae
quemlibet in statu viae salvare potest: sed est desperatum ex parte ipsius
morbi, qui quantum in se est, omnem viam curationis excludit, ut infra patebit.
Ad quintum dicendum, quod quamvis sit una maiestas trium personarum, tamen
personae distinguuntur proprietatibus personalibus, et etiam quaedam appropriantur
uni quae non appropriantur alii personae; et secundum hoc contingit
quod aliquod peccatum dicitur esse specialiter in Filium vel in Spiritum
Sanctum dupliciter: vel quia male sentitur de his quae sunt propria Filii vel
Spiritus Sancti; et sic non accipitur hic peccatum in Spiritum Sanctum: vel quia
peccatur contra appropriatum Filii vel Spiritus Sancti; et sic hic sumitur peccatum
in Spiritum Sanctum.
ARTICULUS 2
Utrum peccatum in Spiritum Sanctum
sit determinatum genus peccati
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccatum in Spiritum Sanctum non sit determinatum genus
peccati. Sicut enim peccatum quod ex industria geritur, est peccatum in
Spiritum Sanctum; ita peccatum quod est ex infirmitate, est in Patrem, et quod
ex ignorantia est in Filium. Sed peccatum ex infirmitate non nominat determinate
aliquod genus peccati, sed peccati circumstantiam. Ergo nec peccatum in
Spiritum Sanctum est determinatum genus peccati.

Torna all'inizio