Quod tempore pape Gregorii noni primo insonuerunt rumores de Tartaris
et quod plures Romani pontifices miserunt ad eos nuntios suos.
Et nota quod tempore pape Gregorii noni primo insonuerunt
rumores de Tattaris. Secundo, papa Innocentius quartus fratrem
Iohannem de Plano Carpi misit ad eos. Tertio, papa
Iohannes XXI iterum misit ad eos sex fratres Minores, duos de
provincia Bononie (quorum unus erat lector, frater Antonius de
Parma, alius discretus homo, scilicet frater Iohannes de Sancta
Agatha), et totidem de provincia Marchie Anchonitane, et totidem
de Tuscia, tres lectores cum tribus discretis. Lector Tuscie
qui ivit ad Tattaros fuit frater Gerardus de Prato, cum quo habitavi
in conventu Pisano, quando eramus iuvenes. Hic fuit germanus
fratris Arlotti, qui conventavit Parisius et factus est
cathedralis magister. Reversi sunt itaque fratres Minores a Tattaris
valde sospites, et multa dicebant de eis, ut ab eis audivi
auribus meis.
Quod papa Innocentius IIII honoravit fratrem Iohannem de Plano Carpi
post reversionem suam a Tartaris.
Porro, cum frater Iohannes de Plano Carpi rediens a Tattaris
Lugdunum venisset ad papam Innocentium quartum et retulisset
ei rumores de Tattaris et epistolas representasset et dedisset
donaria, V fecit sibi dominus papa. Primum fuit quia curialiter
eum vidit et benigne et familiariter eum tractavit. Secundum
fuit quia tenuit eum tribus mensibus secum, quousque a Parmensibus
capta et destructa fuit Victoria civitas et imperator ab eis
expulsus atque fugatus. Nam semper tenebat sex fratres Minores
secum quamdiu vixit, ut vidi oculis meis. Tertium, quia commendavit
cum papa de labore suo et fidelitate, iuxta verbum quod
scriptum est, Prover. XXVIII: Vir fidelis multum laudabitur.
Dixit ergo ei papa: «Benedicaris tu, fili, a Domino Iesu Christo
et a me vicario suo, quia in te video impletum Salomonis verbum,
quod in Proverbiis dicit, XXV: Sicut frigus nivis in die messis,
|
|