potestatis terrore ordinata non valeat. Omne enim, quod  
 inreprehensibile est, catholica defendit ecclesia  contra potestatem 
vel contra iura diffinitum inrefragabili damnat sententia. Quicquid 
ergo regis timore, nuper in Italia tyrannidem exercens, 
a nobis vel a fratribus nostris actum est, frivolum ducimus et 
cassamus et omnimodis annullamus utque hoc fraternitati 
vestre non sit occultum, his apicibus assignamus et, ut a vobis 
adhibite pareatur, ex auctoritate beati Petri apostolorum principis 
precipiendo mandamus. 
12 
P. episcopus Dodoni Mutinensi episcopo. 
Dudum ad nos multorum relatione pervenit monasterium 
Nonantulanum in vestro territorio constitutum vestre fraternitatis 
dominio pregravari, ita ut occasione quasi regiminis [ea], 
quod dici grave est, velut in proprietate possideant. Quibus non 
modicum condolentes predecessori vestro litteras misimus, ut hoc
  |  
  |