inter se ad inuicem per significata de C. Et sic de aliis cameris. Et
sic per media camerarum homo uenatur necessarias conclusiones
et inuenit illas.
Iterum discurrantur litterae cum B eiusdem circuli maioris et
cum D circuli mediocris; et sic de aliis litteris circuli mediocris et
circuli inferioris, mutando illas, B circuli maioris existente immobili,
usquequo perueniatur cum B circuli maioris ad I circuli
mediocris et ad K circuli inferioris; et sic erunt ducentae quinquaginta
et duae camerae.
Figura ista generalior est, quam tertia, quia in qualibet camera
istius figurae sunt tres litterae; sed in qualibet camera tertiae
figurae non sunt nisi duae litterae. Ideo intellectus est generalior
per quartam figuram, quam per tertiam.
De condicione quartae figurae est, quod intellectus applicet illas
litteras ad propositum, quae uidentur magis applicabiles proposito.
Facta camera de tribus litteris recipiat significata litterarum,
respiciendo conuenientiam, existentem inter subiectum et praedicatum,
|
|