Ryccardus de Sancto Germano: Chronicon

Pag 139


Mense Nouembris Reginus et Tyrensis
archiepiscopi cum magistro domus Alamannorum
a Cesare mittuntur ad papam pro
compositione inter ipsum et Lombardos
facienda. Inter quos, mediante papa, facta
est in hunc modum: quod Imperator generaliter
remittit omnibus predictis ciuitatibus,
legatis presentibus ibidem, et ipsi pro parte
ciuitatum iurauerunt pacem inter se inuicem
obseruare, [et denuo committere cum domino]
Imperatore milites CCCC. ad subsidium
Terre sancte in transfretatione sua.
Imperator mense Decembris cum imperatrice
consorte sua in Siciliam transfretat,
et tunc Stephano abbati Casinensi has
indulgentie litteras mittit:
Fre[dericus] et cetera, Stephano uenerabili
Casinensi abbati fideli suo et cetera.
Fidelitati tue presentibus uolumus esse
notum, quod ad supplicationem tuam, quam
per iudicem Petrum de Sancto Germano
fidelem nostrum nostro culmini porrexisti,
petitiones tuas clementer admisimus, super
eo uidelicet, quod antiqua iura et rationes,
quibus tempore regis Guillelmi recolende
memorie tuum monasterium est prouisum,
tibi et ipsi monasterio conseruare de nostra

Torna all'inizio