Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 534


4. Praeterea, illi qui sunt in patria, cognoscunt omnia quorum scientiam habuerunt,
et multo plura et melius, in Verbo. Si ergo scientia non est nisi ad cognoscendum,
frustra in eis praeterita scientia remaneret.
5. Praeterea, habitus ordinatur ad actum. Ergo ubi actus non remanet, neque
habitus remanere potest, quia frustra remaneret. Sed actus scientiae qui modo
est, non remanebit in patria: quia consideratio scientiarum est in intelligendo
cum phantasmate, non solum in accipiendo scientiam, sed etiam in considerando
ea quae aliquis iam didicit; unde laeso organo imaginationis, impeditur operatio
intellectus etiam in aliis quae prius sciebat. Ergo nec scientia remanebit.
6. Praeterea, scientiae quam nunc habemus, consideratio est collativa. Sed iste
modus conferendi non erit in patria: quia tunc sequeretur quod esset ibi studium
et disputatio, quod est absurdum. Ergo scientia hic acquisita non remanebit
in patria.
SED CONTRA, Magister in prima distinctione secundi libri dixit, et philosophi
etiam plures dicunt, quod anima posita est in corpore, ut scientiis perficiatur.
Sed frustra poneretur ad hoc, nisi post corpus ei scientia remaneret. Ergo
scientia remanebit.
Praeterea, constat quod illi qui sunt in inferno, aliquid cognoscunt esse de his
quae prius cognoverunt, sicut patet de divite, qui suorum memoriam habebat.
Sed eis non addetur alia cognitio quam hic habuerunt. Ergo prior scientia in
eis remanebit.
Praeterea, si scientia destruatur cum corpore, erit bonum temporale; et ita studium
scientiae computabitur inter sollicitudines rerum temporalium; quod videtur
absurdum.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in scientia quam modo habemus, est tria considerare:
scilicet habitum, actum, et modum agendi. Modus autem agendi est ut intelligat
cum phantasmate: quia in statu viae verum est quod dicit Philosophus in
3 de Anima, quod nequaquam sine phantasmate intelligeret anima non
solum quantum ad acquirendam scientiam, sed etiam quo ad considerationem
eorum quae quis iam scit: quia phantasmata se habent ad intellectum sicut sensibilia
ad sensum. Actus autem scientiae proprius est ut cognoscat conclusiones,
resolvendo eas ad principia prima per se nota. Habitus autem est quaedam
qualitas hominem habilitans ad hunc actum. Modus autem intelligendi praedictus
accidit humanae animae ex duobus. Uno modo ex hoc quod anima humana est
ultima secundum naturae ordinem in gradibus intellectus; unde se habet intellectus
eius possibilis ad omnia intelligibilia, sicut se habet materia prima ad
omnes formas sensibiles; et propter hoc non potest in actum exire prius quam
recipiat rerum species, quod fit per sensum et imaginationem. Alio modo ex hoc

Torna all'inizio