Differunt etiam quantum ad secundam comparationem utriusque substantiae ad
divinam personam. Nam secunda opinio dicit, quod istae duae substantiae
assumptae ita coniunguntur divinae personae quod pertinent ad personalitatem
ipsius: adeo quod sicut persona Verbi ante Incarnationem subsistebat in natura
divina; ita post Incarnationem subsistit in humana et divina; et ideo ante
Incarnationem erat simplex, sed post est composita. Prima vero opinio dicit,
quod illa substantia composita ex anima et corpore non pertinet ad personalitatem
Verbi; ita quod in ea persona Verbi subsistat; sed per assumptionem factum
est ut persona Verbi esset illa substantia composita ex anima et corpore, et
e converso; unde persona Verbi sicut fuit simplex ante Incarnationem, ita est et
simplex post Incarnationem.
QUID UNAQUAEQUE HARUM OPINIONUM PONAT
Quantum ad tertium autem, scilicet ad positiones quas quaelibet opinio ponit,
sciendum est quod prima opinio ex hoc quod ponit duas substantias, scilicet
animam et corpus, secundum quod praeintelliguntur unioni, esse coniunctas ad
constituendum hominem, oportet quod primo ponat hominem assumptum;
secundo quod homo non significet nisi compositum ex duabus substantiis, scilicet
anima et corpore, non autem Deitate. Et quia hic homo est suppositum vel
hypostasis; ideo ponit tertio in Christo esse duo supposita: unum creatum quod
est homo, et alterum increatum, quod est Filius Dei; et similiter duas hypostases.
Et quia suppositum praedicatur in recto, non in obliquo, sicut natura
(Socrates enim est suppositum humanae naturae); ideo quarto dicit, quod
Christus est neutraliter duo; unus tamen masculine, propter unitatem personae.
Et quia dicit hominem assumptum, et Filius Dei est homo; ideo dicit quinto,
quod assumens est assumptum. Et quia in Christo dicit duo supposita; ideo
dicit sexto, quod supposito Filio Dei non supponitur hic homo, quamvis hic
homo sit Filius Dei, sicut supposita essentia non supponitur Pater, quamvis
essentia sit Pater. Et quia hic homo non supponit suppositum aeternum; ideo
dicit septimo, quod sicut Deus factus est homo, ita homo factus est Deus: quod
non posset dici si supponeret suppositum aeternum, quia suppositum aeternum
non incipit esse Deus. Et quia proprietates aeternae non determinant suppositum
temporale, nec e converso; ideo dicit octavo, quod omnia nomina adiectiva
quae significant aliquid aeternum, non possunt dici de Filio Virginis nisi cum
implicatione; ut si dicatur: «Filius Virginis est aeternus»; idest est ille qui est
aeternus: et similiter adiectiva quae significant aliquod temporale, non possunt
dici proprie de Filio Dei. Substantiva autem hinc inde praedicantur propter
unionem; sicut et adiectiva personalia non dicuntur de essentia, quamvis substantiva
dicantur de ea.
Secunda vero opinio, quia ponit, quod humana natura, quae est assumptum,
non significat quid subsistens, sed potius in ea subsistit divina persona per
unionem; ideo primo dicit, hominem (quod significat per modum subsistentis),
non esse assumptum, sed humanam naturam. Et quia hypostasis vel suppositum,
dicit aliquid per se subsistens, ideo secundo non ponit in Christo nisi
|
|