Salimbene de Adam: Cronica

Pag 764


His dictis disparuit Magdalena, dimittens hominem consolatum.
Cum autem in crastinum positus esset in furcis, nullam sensit
corporis lesionem neque dolorem. Et ecce subito, videntibus omnibus
qui convenerant ad spectaculum, descendit de celo columba
albissima tamquam nix volato celerrimo et posuit se super furcas
et dissolvit vinculum colli hominis suspensi suique devoti et posuit
eum in terra sine aliqua lesione. Cum autem officiales et
iusticiarii, laborantibus propinquis occisi, iterum vellent ipsum
suspendere, benefitio beccariorum evasit, quorum caterva ibi erat
valde grandis cum gladiis et fustibus preparata. Fuerat enim eorum
socius et amicus; et etiam quia miraculum viderant tam evidens
et stupendum. Cum autem retulisset omnibus quod homicidium
fecerat male libenter et se et honorem Magdalene defendendo,
et quomodo Magdalena promiserat sibi in carcere quod
eum liberaret tempore oportuno, acceperunt satisfactionem et
laudaverunt Deum et beatam Mariam Magdalenam, liberatricem
ipsius. Comes vero Provincie, cum audisset hec omnia, voluit
hominem videre et ab ipso audire et eum in curia sua secum
tenere toto tempore vite sue. Cui ille respondit quod, si quis daret
ei in suo dominio totum mundum, non alibi finiret vitam suam
nisi in servitiis Magdalene in castro Sancti Maximini, in loco in
quo repertum est noviter corpus suum, scilicet anno Domini
MCCLXXXIII. Factumque est ita.
Gesta regis Karuli, in quibus continetur de falsitatibus Petri regis Aragonie,
et quomodo bellum vitavit.
De bello quod ordinatum fuit inter regem Karolum et Petrum regem Aragonum,
de consilio sapientum, occasione regni Sicilie.
Et eodem anno, in mense Iunii, debebat esse prelium inter
regem Karulum et Petrum regem Arágonum.
Gesta regis Karuli, regis Ierusalem et Sicilie, ducatus Apulie,
principatus Capue, qui est alme Urbis senator, princeps Anchage,
Andegavie, Provincie, Forchalcherii et Tornódori comes.
Cum Petrus rex Arágonum prepositum Massiliensem cum suis
litteris de credentia ad prefatum regem Karulum destinasset causa

Torna all'inizio