Ad quartum dicendum, quod non obligamur ad hoc quod quilibet actus actu
dirigatur in finem illum in quem non potest nisi fides dirigere: quia praecepta
affirmativa non obligant ad semper, quamvis semper obligent; et ideo non
oportet ut actus infidelium, qui in finem illum non est ordinatus, semper sit peccatum;
sed solum pro tempore illo in quo tenetur actum suum in finem ultimum
referre.
Ad quintum dicendum, quod infideles non semper ex infidelitatis errore finem
sibi praestituunt, sed aliquando ex vero et recto iudicio rationis: et ideo non
oportet quod in quolibet actu peccent, sed tunc solum quando ex errore finem
sibi praestituunt.
|
|