quam priscis temporibus fundasti et in honore beatissime genitricis
tue Marie sanctorumque apostolorum tuorum Petri et Pauli sed et
beatissimi Vincentii levite et martyris sublimasti, sedet in tristicia,
non est qui consoletur eam nisi tu, Deus noster. exurge igitur,
Domine, in adiutorium nostrum, conforta nos et auxiliare nobis,
expugna impugnantes nos, frange eciam superbiam illorum, qui
hunc locum et nos affligunt et affligere cupiunt. [t]u scis, Domine,
qui sunt illi et nomina eorum et corpora quoque et corda eorum
antequam nascerentur tibi sunt agnita. quapropter eos, Domine,
iustifica in virtute tua, fac eos cognoscere prout tibi placet sua mala
facta et libera nos in misericordia tua. ne despicias nos, Domine,
clamantes ad te, sed propter gloriam nominis tui et misecricordiam
visita nos in pace et erue nos de presenti angustia, qui vivis.......
Conspirantes, Domine, contra tue plenitudinis firmamentum
dextera tue virtutis prosterne, ut iusticie non dominetur iniquitas
sed subdatur semper falsitas veritati, per……..
Anno dominice incarnacionis millesimo centesimo quinto
decimo. Venerande memorie dominus papa Pascalis secundus
hanc ecclesiam consecravit ad honorem summi Dei et vocabulo
eius preciosi martyris Vincencii, in qua honorifice suis manibus
ipsius beatissmi Vincencii martyris et aliorum sanctorum fere
quinquaginta sacras reliquias collocavit. quo die cum eodem beatissimo
papa affuerunt cardinales, archiepiscopi, episcopi et abbates
|
|