eum deducerent. Missi ferocissimi cubicularii eius uenerunt in castrum 
Carsulanum occulte, et inuenerunt eum, sicut denuntiatum fuerat, 
facientem. Cum iurgio autem et typo superbiae apprehenderunt 
eum, et noluerunt accipere sanctae eucharistiae communionem ab eo. 
Et uenerunt in uia Ortensi, et igniferae aquae ualidissima siti de celesti 
corusco fatigari ceperunt, et mortis culmine minabantur propter 
typum superbiae, quia noluerunt corpus et sanguinem Domini accipere. 
Respiciente igitur beato Proculo ante uestigia sua, uidit ceruam 
cum hinnulis suis carpentem iter, cui in uerbo Domini dixit: «Nec 
passus uestigium te moueas, ut des potum sitientibus istis». Et 
paulum perstetit in uerbo Domini; et apprehendit uenerandus uir 
scyfum, et mulsit eam, et dedit potum sitientibus et refecerunt se. 
In nocte eadem angelus Domini flagellauit Eugenium. Et perterritus 
misit uelocissimos cursores, ut ubicumque obuiarent hominem 
Dei, cum magno honore in castro Carsulano reducerent eum: 
quia ab angelo Domini commonitus audisset, omnia uera esse, quae 
Dei famulus Proculus peregisset.
  |  
  |