Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 366


Quod cives, et multo magis reges et principes
non debent infinitas possessiones appetere.
Cap. VIII.

Communiter videntur delinquere homines circa appetitum
possessionum, et circa concupiscentiam divitiarum;
nunquam enim communiter homines satiantur
possessionibus et divitiis: nam nunquam possunt tot
habere, quin plura velint. Assignat autem Philosophus
I. Politicor. duplicem causam, quare concupiscentia
divitiarum est infinita. Prima sumitur ex inordinatione
voluntatis. Secunda ex falsa aestimatione finis. Prima
via sic patet. nam (ut ipse ait) infinita est divitiarum concupiscentia,
cuius causa, est, studere homines circa vivere,
non circa bene vivere. quicunque autem propter ipsum
bene vivere divitias volunt, fruitiones corporales non
infinitas quaerunt. bene enim vivere, est vivere virtuose.
homines ergo quia non curant vivere virtuose, sed totum
studium eorum est, ut vivant secundum corporis voluptatem,
cum divitiae maxime videantur hoc efficere, ut
per eas quilibet consequi possit quod appetit, ut melius
homines possint explere quod volunt, divitiis et possessionibus
non satiantur. Secunda via ad investigandum hoc
idem, sumitur ex falsa aestimatione finis. nam ut distinguit
Philosophus primo Polit. et ut supra in primo libro
diffusius diximus, aliter appetitur finis, et aliter ea quae sunt
ad finem. Nam finis appetitur in infinitum: ea vero quae
sunt ad finem, secundum modum et mensuram ipsius finis.
Ut si finis medicinae est sanare, non posset medicus
tantam sanitatem inducere, quin (si esset possibile) vellet
eam maiorem efficere: medicus ergo sanitatem quasi appetit
inducere infinitam, sed potionem appetit dare secundum
modum et mensuram sanitatis. communiter ergo

Torna all'inizio