sufficit orbis terrae. Petrus autem Apostolus,
ut legitur, ad portam veniens Speciosam:
Nec argentum nec aurum habeo, dixit claudo.
Tu vero si forsan incipit acervus pecuniae quem
adoras minui, statim cum claudo claudicas,
quaerens anxie quae sunt mundi. Sed qui,
Christo iubente, praedicas tanquam pastor ecclesiae
paupertatem, cur refugis quod
hortaris, quaerens semper, ut cumules
aurum auro? In hoc ergo, non restat
aliud, si non dormis, nisi ut summi pontificis
prorsus praedicatio contemnatur. De
coelo namque, si bene recolis, descendit linteum
super Petrum, cui surge, macta et comede,
dictum est, dum oraret: qui tamen immunda
noluit manducare, dura quamvis esset
esurie stimulatus. Tu vero ad hoc vivis, ut
comedas, in cujus vasis et ciphis aureis scriptum
est: Bibo bibis. Cujus verbi praeteritum
sic frequenter in mensa repetis, et post cibum,
quod quasi raptus usque ad tertium coelum,
Hebraice, Graece loqueris, et Latine. Postquam
autem impleta fuerit vino ventris ingluvies,
et stomachus usque ad summum
ejus, tunc super pennis ventorum aestimas te
sedere. Tunc tibi Romanorum subest
Imperium: tunc adferunt tibi munera reges
terrae: tunc vinum mirabiles facit exercitus:
tunc tibi serviunt omnes Gentium nationes.
|
|