Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod non fuerit necessarium habere cognitionem Trinitatis
explicitam. Quia Hebr. 11, 6, dicitur, quod de Deo «oportet credere quia est, et
inquirentibus se remunerator sit». Ergo videtur quod non oportuit cognoscere
distinctionem personarum.
2. Praeterea, cognitio fidei est necessaria inquantum nos in finem dirigit. Sed
Deus est finis noster, inquantum est summum bonum, quod ad essentiam pertinet.
Ergo videtur quod sufficiebat de Deo credere essentialia.
3. Praeterea, Sacra Scriptura est regula fidei. Sed in Scriptura Veteris Testamenti
non fuit mentio expressa facta de Trinitate. Ergo non erat necessaria ad
credendum.
SED CONTRA, magis est salutifera cognitio de Christo inquantum est Deus quam
inquantum est homo. Sed necessarium fuit habere cognitionem de humanitate
ipsius. Ergo multo fortius de Deitate. Sed secundum quod est in sua Deitate, est
Filius Patris. Ergo necessarium fuit habere cognitionem de Patre et Filio.
Praeterea, missio divinarum personarum semper fuit de necessitate salutis. Sed
Augustinus dicit, quod mitti est cognosci quod ab alio sit. Ergo
semper fuit necessarium cognoscere in Deo quod sit ibi aliquis ab alio; et ita
cognoscere Trinitatem per fidem.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod fides cognitio quaedam
est. Quantitas autem cognitionis dupliciter attenditur: scilicet secundum obiecta,
et secundum efficaciam actus circa obiectum. Quia autem habitus specificatur
ex obiecto, ideo prima quantitas est habitui essentialis; et secundum hanc
attenditur magnitudo fidei, quae est secundum articulorum quantitatem; et ideo
secundum hanc quantitatem fides non crescit nec deficit, cum semper eadem
maneat. Efficacia autem in agendo, est ex conditione agentis; et ideo quantum
ad alias tres magnitudines potest fides proficere, ipsa manente eadem secundum
diversas hominum conditiones. In actu autem fidei tria inveniuntur, secundum
quae potest quantitas efficaciae fidei attendi; duo secundum naturam propriam:
scilicet cogitare, et secundum hoc dicitur fides magna, cognitione; et
assentire, et secundum hoc dicitur fides magna, constantia, quia assensus certitudinem
et determinationem importat, ut supra, dist. 23, art. 2 in corp. et ad 1,
dictum est: tertium autem est in actu fidei secundum quod informatur caritate;
et secundum hoc dicitur fides magna, devotione.
|
|