XXXI. – DE UTILITATIBUS NON DANDIS FORENSIBUS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua mulier  
dictae vallis Diverii cuiuscumque conditionis et status existat,  
nupta vel quae nubet in futurum extra confines dictae vallis  
alicui homini habitanti extra dictam vallem, neque alia aliqua  
persona habitans extra confines dictae vallis ratione haereditatis  
et successionis mulierum, videlicet tam matrum quam  
uxorum non habeat nec habere possit nec debeat nec modo  
aliquo percipere voltum nec partitam ballarum in dicta valle  
Diverii, nec aliquam utilitatem Alpium, nec strata, nec aliquam  
aliam utilitatem comuni et universitati dictae vallis spectantes  
et pertinentes et imminentes ratione personae et vicinantiae, nec  
ad praedicta munera et utilitates, nec ad aliquam ipsarum de  
cetero admittantur aliquo iure cum vicinis et hominibus dictae  
vallis Diverii habitantibus. Et qui contrafecerit vel venerit  
prout et sicut forensis et tanquam forensis puniatur. 
XXXII. – DE NON CAPIENDO NEC AEDIFICANDO SUPER  
TERRITORIO COMUNIS. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod non sit aliqua persona  
undequaque sit quae ab anno Domini MCCCXXIII in antea audeat  
nec praesumat lavare aliquam pressam intra confines dictae  
vallis super territorio dicti comunis: nec aedificare nec aedificari  
facere super dicto territorio, nec claudere seu accipere aliquid  
de dicto territorio, nec claudere, nec occupare aut distorbare  
aliquam stratam viam seu aliquod iter supra dicto territorio  
in dicta valle detineri. Et qui contrafecerit vel venerit det et  
solvat pro poena et bano libras decem imperiales. Cuius poenae  
medietas sit curiae materellae et alia sit accusatoris. Et  
quilibet fide dignus possit accusare. Et quod consules et credentiarii  
suprascripti teneantur et debeant incontinenti aliquid  
captum, clausum aedificatum, occupatum seu disturbatum  
super dicto territorio devastare, proyicere et comburere omne  
id et totum quod factum fuisset contra praedictum statutum  
super territorio praedicto sub poena debiti sacramenti. 
XXXIII. – DE POENIS PARTITORUM BALLARUM. 
Item statuerunt et ordinaverunt quod omnes partitores sostae  
ballarum et partitae dictae vallis Diverii qui sunt et qui pro  
temporibus erunt, teneantur et debeant dare et prestare bonas  
sicuritates et fideiussores in manibus consolum et credentiariorum  
comunis dictae vallis Diverii, solventes omne id et totum
  |  
  |