caprinus","coruus, coruinus", "porcus, porcinus", "taurus, taurinus",
"fera, ferinus", "canis, caninus", "lepus, leporis, leporinus", "lupus,
lupinus", "formica, formicinus", "hirundo, hirundinis, hirundininus",
"aquila, aquilinus", "mustela, mustelinus", "leo, leonis, leoninus",
"ueruex, ueruecis, ueruecinus", "ouis, ouinus", "sus, suis, suinus".
46 Similiter habent i longam ante nus que sunt secunde declinationis
in er et in ium propria, si faciunt in nus uel in us , consonante
antecedente (preter in cus et in culus de quibus diximus),
ut "auster, austrinus", "adulter, adulterinus", "macer, Macrinus",
"libertus, libertinus", "diuus, diuinus", "rufus, Rufinus", "carus,
Carinus", "mancus, mancinus", "uncus, uncinus", "Regium, Reginus",
"Perusium, Perusinus". 47 Quedam tamen ti corripiunt, sed
que a primitiuis non habent t : "diu, diutinus", "cras, crastinus",
"horno, hornotinus", "prius" uel "priscus, pristinus". 48 Nam
"Constantinus" et "Clementinus" a primitiuis habent t , et "matutinus"
a "Matuta", "mediestinus" a "medio" et "stando"; sic "uespertinus"
a "uesper" et "tenens". 49 "Fuscina" uero et "pagina", "Ariminum",
"Mutina" non deriuantur. 50 Excipitur etiam "humus, humanus",
"mundus, mundanus", "priscus, Priscianus" (uel a "prescio");
sic quoque "Christus, Christianus", "pagus, paganus".
|
|