| Praeterea, converti ad Deum est amore ei adhaerere, ut in littera dicitur. Non
 autem intelligitur hoc de amore naturali: quia sic etiam eum prius dilexerant,
 ut supra habitum est. Ergo videtur quod intelligatur de amore caritatis, qui sine
 gratia non est: ergo conversio sine gratia non potuit esse.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod circa hoc est duplex opinio. Quidam enim dicunt,
 quod ad conversionem meritoriam exigitur duplex gratia: una gratum faciens,
 quae informat conversionis actum, et meritorium reddit; alia gratis data, a qua
 elicitur substantia actus, et quae liberum arbitrium inclinat ad volendum. Sed
 istam gratiam ponere non videtur necessarium, nisi ipsa libertas arbitrii gratia
 dicatur, quae proculdubio nobis a Deo est, vel aliquae occasiones quae quandoque
 dantur hominibus a Deo ad conversionem, ut instructio legis, et castigatio
 ad humilitatem, et alia huiusmodi; sine quibus tamen possibile est gratiam
 consequi: quia si homo facit quod in se est, Deus dat ei gratiam. Ad hoc autem
 faciendum non exigitur aliquid aliud: illud enim ad quod non potest per se liberum
 arbitrium, non est in homine ut faciat illud: illud enim in nobis esse dicitur
 cuius nos domini sumus. Unde positio ista implicat contradictionem, dum ponit
 quod ad faciendum illud quod in nobis est, liberum arbitrium non sufficit.
 Et ideo aliter est dicendum, quod ad eliciendum actum conversionis sufficit
 liberum arbitrium, quod se ad habendam gratiam per hunc actum praeparat et
 disponit; sed efficacia conversionis ad meritum non potest esse nisi per gratiam;
 unde unus et idem motus est conversionis liberi arbitrii, in quo gratia
 infunditur, qui est dispositio ad gratiam secundum quod exit a libero arbitrio, et
 meritorius, secundum quod gratia informatur. Et simile est etiam in motu contritionis,
 quo primo iustificatur impius. Qualiter autem hoc sit possibile potest
 videri ex his quae in natura contingunt. In eodem enim instanti quo primo est
 dispositio necessitans in materia, forma substantialis inducitur. Cum enim
 generatio sit terminus alterationis, oportet in eodem instanti alterationem terminari
 ad dispositionem quae est necessitans, et generationem ad formam substantialem.
 Sed quia alteratio est motus continuus; ideo principium alterationis
 et medium quo materia disponitur ad formam substantialem, tempore praecedunt
 introductionem formae substantialis. Motus autem voluntatis qui disponit
 ad gratiam, est simplex, et non continuus: ideo vel primus tantum est sufficiens
 dispositio ad gratiam, vel ultimus inter plures, qui agit in virtute omnium praecedentium:
 et ideo cum illo gratia infunditur.
 | 
 |