Rufinus Sorrentinus: De bono pacis

Pag 62


diabolo bellum indixit deo tendens, secundum testimonium viri sancti,
tendens adversus deum manum suam et contra omnipotentem se roborans,
ideo dominus zelo meritissime indignationis coopertus omnem armavit
creaturam ad ultionem inimicorum, dum in interitum rebellis servi non
solum virtutes angelicas, sed etiam irrationabilia et muta elementa velut
quorumdam armatorum militum auxilia convocavit. Inde dicitur: Pugnabit
pro eo orbis terrarum contra insensatos. Revelabunt enim, sicut
alterius scripture oraculum comminatur, revelabunt celi iniquitatem eius
et terra adversus eum consurget
. Quod fieri sepe conspicimus et dolemus,
dum preter pestilentie morbos, preter terremotuum ruinas, preter ictus
fulminum, allisiones grandinum et furias procellarum, quibus nonnumquam
in nos ipsa elementa deseviunt, iam ubique fere et terra, que parens
omnium mortalium dicitur, solitam materne pietatis ubertatem subtrahit,
et celum gratiam refrigerantium denegat pluviarum. Et hoc utique nobis,
qui primo prevaricantium in deum odia refricantes creatoris nostri
precepta procurata malignitate despicimus. Hanc elementorum sevitiam
prevaricaturo legem Moyses imprecabatur, cum diceret: Percutiat te
dominus egestate, febri et frigore, ardore et estu et aere corrupto ac
turbine
et persequatur, donec pereas. Sit celum, quod super te est, eneum et terra,
quam calcas, ferrea. Det dominus ymbrem terre tue pulverem et de celo
descendat super te cinis, donec conteraris
.
Enimvero quia divine miserationis hoc erat propositum, hominem
videlicet, quem manus eius plasmaverant et fecerant, per has inimicitiarum
molestias castigare, non perdere, corrigere, non dampnare, ideo cum
venit tempus beneplaciti deo, clementissimus dominus non requisitus a
nobis ipse a nobis ea, que pacis sunt, requisivit. In qua videlicet pacis
requisitione non esterum nuntium, non etiam familiarem sibi archangelum
delegare voluit, sed filium suum, filium unicum in mundum

Torna all'inizio