Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 11


modi tradendi reddidimus regiam maiestatem benivolam,
ex ordine dicendorm reddidimus eam docilem,
ex utilitate reperta in eis reddidimus ipsam attentam,
restat dicere seriatim quae in hoc opere sunt dicenda. Verum
quia finis est principium agibilium principalius, quam
aliquod aliorum, ut dicebatur supra, ideo a fine et felicitate
inchoandum est. Cum ergo secundum diversos modos
vivendi diversi diversimodi sibi finem praestituant,
narrandi sunt modi vivendi, et ostendendum est, quomodo
in eis felicitas est ponenda. Distinxerunt autem Philosophi
(ut patet ex I. Ethic.) triplicem vitam, videlicet,
voluptuosam, politicam, et contemplativam. videbant
enim hominem esse medium inter superiora, et inferiora:
est autem homo naturaliter medius inter bruta quibus
est superior, et substantias separatas (quas communi nomine
vocamus angelos) quibus est inferior. Tripliciter
igitur poterit considerari homo: Primo ut communicat
cum brutis: Secundo ut est aliquid in se: Tertio ut participat
cum angelis, sive cum substantiis separatis. Secundum
has tres considerationes sumptae sunt a Philosophis praedictae
tres vitae voluerunt enim quod homini ut communicat
cum brutis, competit vita voluptuosa; ut est aliquid
in seipso, vita politica: sed ut participat cum substantiis separatis,
competit ei vita contemplativa. Quilibet ergo
vel vivit ut bestia, vel vivit ut homo, vel vivit ut angelus,
nam secundum vitam voluptuosam, vivit ut bestia: secundum
civilem, vivit ut homo: secundum contemplativam,
ut angelus. Distinxerunt ergo has tres vitas, sive hos tres
modos vivendi: non tamen posuerunt, nisi duplicem felicitatem:
nam in vita voluptuosa negaverunt esse felicitatem,
quod et theologi negant: posuerunt enim felicitatem
politicam, et contemplativam: ut dicatur quis felix politice;
quando est felix ut homo, habendo in se prudentiam,
quae est recta ratio agibilium: dicatur felix contemplative,
quando est supra hominem, et quando est felix non

Torna all'inizio