Ista gens pestifera est et nequam, nam carnem humanam
ita comedunt illic, sicut carnes mancine comeduntur hic.
Tamen de se bona terra est, nam magnam copiam habent
carnium, blad[i] et rixi; magnaque copia habetur illic de auro,
de lignis, aloe, ganfora et multis aliis que ibi nascuntur. Ad
hanc insulam accedunt mercatores de longinquo portantes secum
infantes, vendentes illos infidelibus illis; quos cum
emerint eos, interficiunt et comedunt. Et sic de multis aliis
bonis et malis que non scribuntur.
4. In hac eadem insula versus meridiem habetur aliud regnum
nomine Sumoltra, in quo est una generatio gentis singularis
signantis se ferro calido parvo bene in duodecim locis
in fatie. Et hoc faciunt tam homines quam mulieres. Hii semper
gerunt bellum cum hiis qui vadunt nudi. In hac contrata
est magna copia rerum.
5. Penes quam est unum regnum nomine Boterrigo
versus meridiem. Multa que non scribo nascuntur in isto regno.
De insula Iaveet de mirabili palatio Regis eius. Cap. XIII.
1. Penes hoc regnum est una magna insula nomine Iava,
que bene tribus millibus milliarium circumdat. Rex huius
Iave habet sub se bene septem Reges corone. Hec insula
|
|