Benzo Albensis : Ad Heinricum IV. imperatorem libri VII

Pag 514


diademate est coronatus cęlo et terra mirantibus gloriam sui
potentatus. Agmina vero populorum innumerabilia dant laudes
deo, qui innovat signa et inmutat mirabilia. Concurritur
ab omnibus certatim, confluit ex vicinis marchiis inexstimabilis
populus.
Rex autem relicto prato adgreditur clivum, de sub cuius
pede evomit Stix lacum, internitionis amicum. Quem cum
vidisset exercitus, timuerunt timore magno propter sulphureum
fetorem fumantem ab eodem stagno. Verum dei pietas
miserta regi suisque omnibus compressit fumum diebus ac
noctibus induxitque super nos hybernum frigus, per quod
factus est locus ille salubris et apricus.
Ut autem cognoscat mundus, quia non parva cura est deo
circa benivolentiam pueri sui, regis HEINRICI, aliud miraculum
demonstrare dignatus est ibi. Quadam nocte in hora conticinii
factum est terribile signum civilis exterminii. A fundamentis
quoque corruit longa series murorum per spacia fere
mille cubitorum. Quod cum cognovissent facto mane regalia
castra, „Amplissimam portam” inquiunt ,„fecit nobis, qui numerat
astra”. Fit clamor „intro, intro” vociferantium; corripiunt
arma de more bellantium. Quo rex audito compressit
per velites tumultuantium clamores, iubens ad se venire omnes.
Quibus dixit: „Benedictus deus in cunctis operibus suis,
qui dat nobis videre interiora inimicorum precipitatis muris.
Sine ulla difficultate valemus eos invadere atque morti tradere.
Sed demus honorem deo sanctisque suis apostolis Paulo et

Torna all'inizio