episcopus, dux, marchio, comes, vicecomes vel aliquis missus 
noster discurrens, sculdasius, castaldius, nullaque nostri imperii magna parvaque 
persona prędicti monasterii abbatem vel monachos seu aliquem fidelem inquietare, 
molestare aut de his quę supra scripta sunt sine legali iudicio disvestire 
pręsumat aut aliquam minorationem facere temptet. unde monemus 
fidelitatem vestram, ut cum iam fatus abbas vel monachi aut advocatus eiusdem 
monasterii in vestra ministeria iustitias requirendas venerit, duces seu 
comites qui pro tempore fuerint in quorum ducatu vel comitatu pręfatum cęnobium 
aliquid possidere dinoscitur, defensores atque adiutores ei existant in 
omnibus tam pręfato abbati quam successoribus eius, ut nullius potestatis 
personam vim aut invasionem aliquam inferre permittant in his quę ad memoratam 
ęcclesiam pertinent. et nullus ausus sit recipere sub sua iussione 
aut tuitione eiusdem monasterii fugitivos vel malo animo discedentes. pręstarias 
vero et commutationes iniuste  factas vel iniuste acquisitas volumus 
irritas esse, absque pęna ligationis solutas. offertos prędicti monasterii nolumus 
in sęculo vagari, sed ubicumque inventi fuerint, liceat abbati qui pro 
tempore fuerit vel ex monachis ad monasterium revocare; si opus fuerit, dux 
aut comes eiusdem temporis eos ad monasterium reverti faciant. si vero de 
qualibet causa a parte ipsius monasterii orta fuerit intentio, non per viles 
personas sed per nobiliores homines et vęraciores sicuti ad partem nostram rei 
vęritas inquiratur et finiatur. nulla denique mallatura ab advocato ipsius 
monasterii penitus requiratur, nec etiam bannus noster pro qualibet causa a 
parte memorati monasterii aliquo modo exigatur, sed liceat abbati et successoribus 
eius res et possessiones iam dicti monasterii sub immunitatis 
atque tuitionis ordine possidere. et si fotrum vel aliquid de eiusdem monasterii 
possessionibus fiscus noster sperare potuerit, totum pro ęternę remunerationis 
pręmio ipsi monasterio concedimus, in alimoniam pauperum et stipendia 
monachorum ibidem Deo militantium nostris futurisque temporibus 
proficiat in augmentis, quatinus memoratos servos Dei liberius pro nobis et 
stabilitate nostri imperii Domini clęmentiam exorare delectet. et quandoquidem 
abbas eiusdem monastcrii de hac luce migraverit, ipsis inter se monachis 
unanimiter consentientibus, secundum regulam sancti Benedicti, sicut 
eorum edocet ordo et rectum est, quem digniorem sibi invenerint licentiam 
habeant eligendi abbatem si quis igitur huius nostri confirmationis pręcepti 
quandoque violator extiterit vel quippiam eorum quę fieri prohibuimus contra 
pręnominatum monasterium facere temptaverit, sciat se secundum constitutionem 
domni et genitoris nostri Heinrici  imperatoris augusti aliorumque imperatorum 
qui huius monasterii roboraverunt pręcepta ac nostram pręceptionem 
mille libras auri purissimi esse compositurum, medietatem camerę nostrę 
et medietatem prędicto monasterio ipsumque regentibus. [signum domni
  |  
  |