continebit enim a primo Nemprot usque ad felicia tempora
nostra Francorum et Gallicorum, maxime Boemorum, unde tua
serenitas traxit originem, ystorias, eciam Romanorum et omnium
gencium principalium monarchias. Tercius ierarcos seu
ierarticus vel ecclesiasticus merito nominatur, nam a primo
sacerdote summo Melchisedech post Abel per Moysen et Aaron
usque ad verissimum pontificem Christum per successiones Pontificum
Romanorum et per episcopos Boemie usque ad presentem
Boemorum primatem, venerabilem Arnestum, primum
Pragensem Archiepiscopum, nec non sanctorum patronorum
Boemie gesta et miracula nostra diligencia duximus compilanda.
De creatione (494-7)
1. In principio ergo creavit deus celum… Plantaverat autem
Dominus paradisum voluptatis a principio, id est in parte orientali,
qui locus dicitur Eden ultra Indiam.
2. Nam, ut ex visis aliqua breviter inseramus, nos frater
Iohannes de Florentia ordinis Minorum, indignus Episcopus
Bisynianensis, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo
octavo, a sancto papa Benedicto duodecimo cum aliis missus
|
|