Salimbene de Adam: Cronica

Pag 18


cum sexta feria IIII Temporum immineret, Gothfredus Herbipolensis
episcopus asseverans se vidisse beatum Georgium contra
hostes pro Christianis fortiter propugnantem, indicta penitentia
et carnium edendarum data licentia, processerunt ad bellum. Et
dux quidem, civitatem expugnans, eam viriliter obtinuit et ferro
omnes rebelles occidit. Imperator quoque, in filium soldani post
terga pugnantem victrices aquilas dirigens, predicta milia Turchorum
et Turchomannorum exterminavit et innumerabilem ex
eis multitudinem interfecit. Urbe capta potenter, soldanus, se in
munitionem fortissimam que erat in urbe recipiens, misit ad
imperatorem, dicens se velle forum dare et quicquid vellet recipere.
Imperator obsides petiit et, propter fetorem cadaverum
(erant enim domus et vie cadaveribus plene) ab urbe discedens,
in pomeriis castrametatus est. Dedit itaque soldanus obsides,
dedit et forum victualium et equorum. Sed <quoniam> equos
pernimium caros vendere sattagebant, equum pro centum marchis
videlicet offerentes, a Theotonicis econtra dolum dolo compensantibus
pro marcha fertonem recipiebant. Quod audiens soldanus
misit ad imperatorem, conquerens quod sui pretio deciperentur.
Cui respondit imperator quod, si bonum forum darent, bonam
marcham acciperent. Constituti sunt igitur hinc inde iustitiarii
taxatores.
Ad hec procedens Christianus exercitus a quibusdam agrestibus
Turchomannis, qui non sunt de potestate soldani, molestias
multas pertulit, quousque ad Laurendam civitatem, que dividit
Armeniam a Lychaonia, et ad Armenie montana pervenit; ubi
noctis conticinio auditus <est> ex improviso armorum strepitus
et tumultus; qui cum nullus fuisset in re, coniecturatum est
vicini augurium infortunii. In montibus autem Armenie Grecos
et Armenos invenit forum alacriter exhibentes. Cum ad aures
Saladini hee victorie pervenissent, expavit. Et die sancto Pentecostes
Saladinus, cum tanta suorum multitudine montes et
colles et planiciem operiente, quanta nusquam creditur apparuisse,
Christianos potenter invasit, sperans omnia tentoria usurpare
et Christianos miseros captivare. Sed evanuit cogitatio eius,
quia Christiani viriliter resistentes ei lesionem per balistas non

Torna all'inizio