Socordiam quidam pro ignavia posuerunt; Cato (orig. 7,15)
pro stultitia posuit. Conpositum autem videtur ex si, quod
est sine, et corde.
Semis , semodius , semuncia ex Graeco trahuntur, sicut
et alia nonnulla, quae S litteram pro adspiratione eorum
habent, ut epta septem, ulai silvae. Sic ista ab eo, quod
illi dicunt emisu, declinata sunt.
|
|