Romualdus Salernitanus: Chronicon

Pag 289


culpa dimittere, et lo cum mei regiminis, nulla offensa interueniente, mutare, tamen quia ad
meum spectat officium non que mea sed que Iesu Christi sunt querere, nolo ut occasione
mei pax inter uos et imperatorem facta remaneat et discordia sepulta resurgat. Pro pace
ecclesie conseruanda, pro qua Christus uitam suam perdidit, libenter uolo meum honorem
perdere et cum meo damno utilitati ecclesie prouidere. Et idcirco ut omnis materia discensionis
et scandali auferatur e medio, Maguntinum archiepiscopatum in potestate uestra
sponte relinquo, et me liberalitati uestre et patrocinio recommendo”.
Quo audito, papa letus effectus, habito cum imperatore consilio, prenominatum Corradum,
cardinalatus illi et Sabinensis episcopatus dignitate seruata, in Salseburgensem ecclesiam
honorifice fecit eligi. Nam filius regis Bohemie, qui eidem ecclesie preerat, pro eo
quod de simonia et quibusdam aliis criminibus coram papa fuisset accusatus, de merito sue
cause diffidens, commissam sibi ecclesiam in manu pape spontanea uoluntate remisit. Sicque
factum est, quod Alexander papa, sicut uir prouidus et discretus, pro conseruanda pace ecclesie
utens dispensatione canonica, Corradum quondam Maguntinum archiepiscopum in Salseburgensi
ecclesia sublimauit. Christiano autem cancellario Maguntinam ecclesiam auctoritate
apostolica confirmauit, et tam ei quam Philippo Coloniensi archiepiscopo, qui a suis
suffraganeis et catholicis fuerant consecrati, recepto ab utroque iuramento obedientie, pallia
de more concessit.
Alexander autem papa prudentiam et literaturam Romoaldi Salernitani archiepiscopi
diligenter attendens, et deuotionem quam erga Romanam ecclesiam semper habuerat recolens,
ad petitionem ipsius archiepiscopi, communicato fratrum suorum consilio, ipsi et successoribus
eius usum et dignitatem portande crucis per ciuitatem et totam suam parrochiam
apostolica auctoritate concessit, et donum quod exinde Salernitane ecclesie in perpetuum
fecerat, sui priuilegii munimine roborauit. Hoc etiam silentio pretereudum non est, quod
scismatici, qui in diuersis ecclesiis Tuscie et Lombardie auctoritate imperiali intrusi fuerant,
et quidam dicti cardinales, qui Iohanni de Struma adheserant, audito, quod imperator cum
ecclesia et papa Alexandro pacem fecisset, penitentia ducti, Uenetias festino gressu uenientes,
primo scisma, quod defenderant, abiurabant, dehinc per sancta Dei euangelia promittebant,
quod de excessu, quem fecerant, domini pape Alexandri mandato starent, et eum et
successores eius in catholicum papam reciperent. Et sic ab excommunicationis uinculis absoluti
ad eius pedes accedebant.

Torna all'inizio