Paulinus Aquileiensis: Contra Felicem Urgellitanum episcopum libri tres

Pag 6


et miserantis est dei. Vnde et campi dei, hoc est humilium
electorum mentes, non a semetipsis sed ex benignitate miserantis
dei implebuntur ubertate. In hoc nempe anno diuinae benignitatis
clementia ubertatis abundantiam largiente, ut ter non apparerem
uacuus in conspectu domini, tres in nomine sanctae trinitatis libros,
licet inculto editos, non abnuo, stilo, in gazophilatio tamen sanctuarii
fideli recondere manu festino. De hoc igitur anno haec ita
moraliter sentiendum existimo. Allegoricae autem qui a redemptore
nostro sanctius sacratiusque datur intellegi, in quo duodecim
apostoli quasi XII menses omnesque electi eius ueluti multorum
dierum summa per hoc sacratum numerum, trecentorum uidelicet
sexaginta et sex, [qui] quasi in uno conglutinati corpore continentur.
Ipse insinuat, qui per Esaiam prophetam de semetipso protestatur
dicens: Spiritus domini super me, eo quod unxerit dominus me,
euangelizare pauperibus misit me, praedicare annum acceptabilem
domino et diem redemptionis dei nostri.
Amen
Explicit epistola calamo quamuis pigro digesta.

Torna all'inizio